IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
NOTAE SUNT
SANCTUS IOSEPH, BEATAE MARIAE VIRGINIS SPONSUS,
PATRONUS APUD DEUM DIOECESIS COATZACOALSENSIS
Ad perpetuam rei memoriam. – Notae sunt pietas ac veneratio quibus sanctus Ioseph, Beatae Mariae Virginis Sponsus, colitur a fidelibus dioecesis Coatzacoalsensis. Quam ob rem Venerabilis Frater Carolus Talavera Ramírez, Episcopus Coatzacoalsensis, communia cleri populique vota excipiens, electionem sancti Ioseph in Patronum apud Deum dioecesis suae peregit rite, itemque petivit ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur. Nos vero enixis eius Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo obsecundantes, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum Sanctum Ioseph, Beatae Mariae Virginis Sponsum, Patronum apud Deum dioecesis Coatzacoalsensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae Normis de Patronis constituendis nec non Instructione «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, indicantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Iunii, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.
Angelus card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana