Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SANCTAM FAMILIAM

SANCTA FAMILIA IESU, MARIAE ET IOSEPH, PATRONA APUD DEUM
DIOCESIS RIVI NIGRI VALLENSIS SUPERIORIS IN ARGENTINA CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Sanctam Familiam Iesu, Mariae et Ioseph, tamquam cuiusque familiae munimen nec non specimen fidei, spei et caritatis, a clero fidelibusque novae dioecesis Rivi Nigri Vallensis Superioris novimus egregia coli pietate. Quare, cum Venerabilis Frater Iosephus Petrus Pozzi, Episcopus eiusdem dioecesis, communia vota cleri populique excipiens, electionem Sanctae Familiae in Patronam apud Deum Ecclesiae suae rite probaverit atque, Litteris die IX mensis Iunii hoc anno datis, petierit ut electio et approbatio huiusmodi secundum «Normas de Patronis constituendis» et ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, confirmarentur, Nos libenti quidem animo istius Pastoris precibus annuendum esse censemus. Iis igitur comprobatis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum, Sanctam Familiam Iesu, Mariae et Ioseph, Patronam apud Deum dioecesis Rivi Nigri Vallensis Superioris confirmamus, cum omnibus iuribus et liturgicis privilegiis quae hunc honorem secundum rubricas consequuntur, contrariis rebus minime obstantibus. Quae vero dum auctoritate Nostra sancimus ut in spirituale cedat bonum istius communitatis ac cuiusque christianae familiae, plurima prece Sanctam rogamus Familiam ut benignis oculis respicere dignetur hos dilectos filios et filias, qui tam fidenter in diversis vitae adiunctis ad Ipsius patrocinium decurrere consueverunt.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piseatoris, die X mensis Octobris, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana