IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
IN HOC COGNOVIMUS
VENERABILI SERVAE DEI MARIAE RAFOLS
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «In hoc cognovimus caritatem, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere» (1 Io 3, 16). Mirum sane in modum his sancti Ioannis Apostoli verbis respondet se devovendi studium Venerabilis Servae Dei Mariae Rafols, utpote quae, Iesu Christi imaginem praesentem in fratribus respiciens, diligenter eis ex animo servierit, seque cotidie, per annos fere quinquaginta, aegrotis curandis impenderit intra saepta Caesaraugustani nosocomii «Dominae nostrae a Gratia» atque diu noctuque se exhibuerit paratam ut indigentes quoslibet iuvaret in magnis illis aedibus stipatos.
Nata est prope Barcinonem, in pago vulgari sermone dicto Villafranca del Panades, die V mensis Novembris anno MDCCLXXXI, ex parentibus piis ac tenuis condicionis socialis, quibuscum infantiae ac iuventutis suae annos transegit. Deinde vero, Barcinonem profecta una cum aliis iuvenibus, operibus caritatis et misericordiae exercendis in nosocomio Sanctae Crucis sese dicavit, sub ductu presbyteri Ioannis Bonal. Duodecim autem ex iis mulieribus, confraternitatis forma sibi data et praeeuntibus presbytero Ioanne Bonal ac Maria Rafols – qui sane conditores exstant Instituti deinceps erecti in congregationem religiosam Sororum a Caritate Sanctae Annae –, ut in nosocomio «Beatissimae Dominae nostrae a Gratia» aegrotantium curam agerent Caesaraugustam pervenerunt die XXVIII mensis Decembris, anno MDCCCIV, eademque die, postquam in percelebri basilica Dominae nostrae a Columna Virgini Deiparae sese crediderunt, nosocomium ingressae sunt. Ad cuius rei recordationem atque in signum grati animi sui in rubro mantello quo Beatissimae Mariae Virginis a Columna imago quibusdam diebus ornatur, Congregatio Sororum a Caritate Sanctae Annae hanc inscriptionem auro plumatam posuit: «Apud Te natae sumus, crevimus et manemus».
Deditio Mariae Rafols eiusque sociarum fructus edidit in dies uberiores, qui sollicita caritate inter se et cum aegrotantibus praesertim collucebant. Cotidianus earum labor, ab hora quarta summo mane, caelestium rerum meditatione incipiebat, cui Sorores per integram horam vacabant. Permixtis dein aliis pietatis exercitiis necnon temporis intervallis fraternae vitae communi destinatis, dies earum aegrotantibus effusa caritate sublevandis impendebatur integra officiis interdum dicata quae humanus animus recusat, in vigiliis et summa omnium rerum inopia. Casus insuper non defuerunt extraordinarii, quos inter memorandus sane mirus Sororum sese gerendi modus cum bis Caesaraugustana urbs ab exercitu Franco-Gallico obsessa est annis MDCCCVIII et MDCCCIX. Eo enim tempore, nosocomio incendio consumpto, Sorores, omni suarum personarum cura praetermissa, aegrotantibus colligendis atque in aliam domum transferendis se dederunt, eo usque pervenientes, ut, ad eos alendos, ostiatim mendicarent et proprio cibo privarentur. His in rerum adiunctis, quamquam urbs ignivomis telis incessanter concutebatur, Mater Rafols sese in Franco-Gallica castra conferre non dubitavit, ut impetraret e duce exercitus licentiam colligendi cibos residuos, quibus aegrotantes ali possent.
Mortua est Caesaraugustae, in nosocomio Dominae nostrae a Gratia, die XXX mensis Augusti, anno MDCCCLIII. Quia vero caritas numquam excidit (cfr 1 Cor 13, 8), sanctitatis fama Mariae Rafols magic magisque crevit, eiusque sui abnegations fecunditas viguit maxime per Congregationem Sororum a Caritate Sanctae Annae, quae in fidelitate erga charisma a Fundatrice transmissum viam invenit stratam ac tutam ad Deum diligendum in Ecclesiae Sanctae cunctorumque hominum servitio. Nostris autem diebus eius vita exemplum stat verae caritatis, quae Iesum Christum in fratribus respicit, eorumque necessitatibus, cum spiritalibus tum materialibus, mederi satagit. Opportune igitur haec beatificatio inseritur inter sessiones IX congregationis ordinariae Synodi Episcoporum, in qua quaestio «De vita consecrata deque eius munere in Ecclesia et in mundo» perpenditur.
Canonizationis Causa instituta est apud Curiam Caesaraugustanam, in qua Processus Ordinarius Informativus instructus est annis MCMXXVIMCMXXVII. Processus vero Apostolicus, anno MCMXXXII inceptus apud eandem Curiam Archidioecesanam, ad conclusionem pervenit anno MCMXXXIV. Omnibus deinde de iure servandis peractis, die VI mensis Iulii, anno MCMXCI, coram Nobis Decretum promulgatum est, quo agnovimus Matrem Mariam Rafols heroum in modum virtutes theologales, cardinales iisque adnexas exercuisse. In actis eiusdem Processus Caesaraugustani probationes adductae sunt de asserta mira sanatione, deprecationi Venerabilis Servae Dei tributa. Quae rite examinata sunt, atque die vi mensis Iulii, anno MCMXCIII, Decretum super miro coram Nobis promulgatum est. Statuimus igitur ut Beatificationis ritus die XVI mensis Octobris, anno MCMXCIV, celebraretur.
Hodie igitur, in foro ante Vaticanam Basilicam spectante, inter Missarum sollemnia, hanc pronuntiavimus formulam:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Balland, Archiepiscopi Remensis, Caroli Oviedo Cavada, Archiepiscopi Sancti Iacobi in Chile, Eliae Yanes Alvarez, Archiepiscopi Caesaraugustani, Richardi Mariae Caries Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis et Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Nicolaus Roland, Albertus Hurtado Cruchaga, Maria Rafols, Petra a Sancto Ioseph Pérez Florido et Iosephina Vannini Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Nicolai Roland die vicesima septima Aprilis; Alberti Hurtado Cruchaga die decima octava Augusti; Mariae Rafols die quinta Novembris; Petrae a sancto Ioseph Pérez Florido die decima sexta Augusti et Iosephinae Vannini die decima sexta Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Beata haec, quae complura pro hominum salute patravit claraque dedit virtutum exempla, non modo colenda est fidelibus, verum etiam imitanda, quandoquidem nostra aetate homines multis negotiis distrahuntur multisque illecebris alliciuntur ideoque nonnumquam rectam semitam amittere videntur.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Octobris, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana