Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

VENITE POST ME

VENERABILI DEI SERVO NICOLAO ROLAND
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum» (Mt 4, 19).

Divino vocanti Pastori animose respondit iuvenis Nicolaus Roland, qui mundi illecebras reliquit atque se pariter Christo per Ordinis sacramentum conformans, totus Deo, Evangelio animabusque inservire contendit, flagrans impigrumque item demonstrans missionale studium.

Hic sacerdos, qui paucis annis egregia et sancta patravit, Remis ortus est, die VIII mensis Decembris anno MDCXLII, ex divitum mercatorum familia, quae eum a pueritia ut Domini viam decurreret instituit. Pro mercatura exercenda, quemadmodum voluerant parentes, talenta negotiari sua multa carius cupiit. Spiritus namque voce illuminatus illud intellexit:

«Vanitas igitur est divitias perituras quaerere et in illis sperare» (De Imitatione Christi, 1, 1, 13). Paupertatem ideo et Domini humilitatem complexus est atque Lutetiam Parisiorum petiit, ut ad sacerdotium recipiendum se congruenter compararet. Quandoquidem divinae gratiae erat fidelis, officii conscius, quoniamque necessitudines cum magnis illius temporis apostolis coluit, solidam theologicam spiritalemque disciplinam acquirere potuit, quam usque annorum decursu confirmavit et ditavit. Diaconus cum esset ipse canonicus theologus est renuntiatus Remensis cathedralis et post presbyteralem ordinationem penitus pastorali ministerio se dedidit, quoquoversus Christi lumen effundens locansque suam operam in Francogallica Ecclesia renovanda, quae fecunditatis ubertatisque momentum tunc temporis felicissime experiebatur. Dei verbi christianaeque doctrinae perspicuus fuit praeco, animosus et efficax sive in urbe sua, sive in rusticis locis, quo multis variisque vexatus difficultatibus se conferebat, laetus, dum operabatur et aliquid pro populi evangelizatione proque Christi regni aedificatione patiebatur. Assidue reconciliationis sacramentum impertivit, aestimatus simul sacerdotum, simul religiosorum laicorumque magister spiritus. Multam in S. Ioannem Baptistam de la Salle habuit auctoritatem, conditorem Instituti Fratrum Scholarum Christianarum. Clericos sacerdotesque excolere ipse praetulit: quocirca singulis hebdomadibus praelectiones parabat atque domum suam ecclesiasticis alumnis recludit, qui communiter viverent, ut eorum spiritalis pastoralisque conscientia curaretur, precationis spiritu necnon de Christi grege sollicitudine in eis concitatis. Dulcedine liberalitateque proximum Deo ferre cupiens, locupletis fuit in omnes bonitatis, in aegrotos potissimum, in pauperes et pupillos, qui multimodis eius dilectionem re sunt experti. Pupillorum incompositum hospitium reconcinnavit idque in veram domum immutavit atque pro indigentibus puellis scholas instituit, quae tum ab omni cultu et humanitate excludebantur; Congregationem Sororum a Sancto Puero Iesu condidit, quae christianum humanumque progressum curarent, quasque magis exemplo quam operibus docuit, ut in parvulis viderent Iesum. Perducebatur praeterea et in sua multiplici industriaque pastorali actione sustentabatur arta cum Deo coniunctione, cui se conformare nisus est, cum viveret quod celebraret et quod doceret cum faceret. Incarnationis, Passionis, Eucharistiae mysterii contemplatio necnon vocationis fidus amor, in Redemptoris Matrem pietas, precatio, sacrificii studium et animarum salutis sollicitudo, eius sacerdotium collustrarunt brevique consummarunt. Meritis onustus, repente fere de hoc mundo demigravit aeternitatem petiturus, die XXVII mensis Aprilis anno MDCLXXVIII, Remis.

Sanctitatis fama, quam vivus et post mortem est adeptus, deinceps continuavit, ob quam causam anno MCMXLI beatificationis canonizationisque Causa incohata est. Die XXI mensis Decembris anno MCMXCII Nobis coram decretum de Dei Servi virtutibus heroum in modum exercitis prodiit. Paulo ante apud Curiam Remensem canonica inquisitio de quadam sanatione, quae mira dicebatur, quaeque eiusdem intercessioni adscribebatur, peracta est. Eventu feliciter pervestigato apud Congregationem de Causis Sanctorum, die XXIII anno MCMXCIII decretum super miro evulgatum est. Quapropter statuimus ut beatificationis ritus Romae ageretur die XVI mensis Octobris anno MCMXCIV, Synodo Episcoporum «de vita consecrata deque eius munere in Ecclesia et in mundo» occurrente.

Hodie idcirco in foro ad Vaticanam Basilican Sancti Petri spectante, inter Missarum sollemnia formulam hanc protulimus:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Balland, Archiepiscopi Remensis, Caroli Oviedo Cavada, Archiepiscopi Sancti Iacobi in Chilia, Eliae Yanes Alvarez, Archiepiscopi Caesaraugustani, Richardi Mariae Caries Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis et Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Nicolaus Roland, Albertus Hurtado Cruchaga, Maria Rafols, Petra a Sancto Ioseph Perez Florido et Iosephina Vannini Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Nicolai Roland die vicesima septima mensis Aprilis; Alberti Hurtado Cruchaga die decima octava mensis Augusti; Mariae Rafols die quinta mensis Novembris; Petrae a Sancto Ioseph Perez Florido die decima sexta mensis Octobris et Iosephinae Vannini die decima sexta mensis Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma volumus esse, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Octobris, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana