IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
TOTIUS POLONICAE
BEATA MARIA VIRGO CLAROMONTANA PATRONA RENUNTIATUR
PROVINCIAE ECCLESIASTICAE CZESTOCHOVIENSIS
Ad perpetuam rei memoriam. – Totius Polonicae terrae Christifideles Beatam Mariam Virginem Czestochoviensem per annorum decursum Clara veneratione prosequuntur, clerus autem ac populus Provinciae ecclesiasticae Czestochoviensis in qua celeberrimum exstat sanctuarium, peculiari honore Eam colunt, caelestium gratiarum copiam precantes sibi suisque.
Hac animarum utilitate permotus, Venerabilis Frater Stanislaus Nowak, Archiepiscopus Czestochoviensis, communia vota cleri Christifideliumque excipiens, petiit ut Beata Maria Virgo Czestochoviensis Patrona istius Ecclesiae metropolitanae confirmaretur.
Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos, e Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum sententia, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum vi perpetuum in modum Beatam Mariam Virginem Czestochoviensem Patronam apud Deum totius Provinciae Ecclesiasticae Czestochoviensis renuntiamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis nec non in Instructione «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, indicantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Octobris, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana