Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SUB UMBRA

VENERABILI SERVAE DEI AGNETI A IESU GALAND
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi ... et vexillum eius super me est caritas» (Ct 2, 3-4). His dilectae sponsae verbis apte consonat frequens Agnetis a Iesu duplex effatum: «Qui Deum habet, omnia possidet», nam «Deus perpetue nos diligit». Haec aeterni Patris servula totam suam vitam, non in longam aetatem productam, sed cotidianis cordis ascensionibus auctam (cf Ps 84, 6), Dei Filio plene sacravit.

Agnes a Iesu Galand die XVII mensis Novembris anno MDCII Anicii in Gallia ortum habuit, una e septem filiis cuiusdam piae familiae arti fabrili deditae; pater puellulam quinque annorum optimo magistro instituendam concredidit. Mox in Agnetis animo Marialis increvit devotio atque duos post annos in Deiparae Virginis servitutem ardentissime se tradidit. Novem annos nata quoddam precationum officium in Sancti Spiritus honorem recitare coepit. In cives suos caritate incitata, adulescens iis plura suppeditavit auxilia, pueris in primis et egenis.

Anno MDCXXI, obsequens Spiritus moderatori, in Tertium Praedicatorum Ordinem, de Paenitentia Sancti Dominici appellatum, est ingressa. Nec satis: nam biennio post oppidum Langiacum petiit, ut in monasterium eiusdem Ordinis, recens a fundamentis excitatum, ingrederetur. Paupercula et de seipsa perquam demisse sentiens, inter sorores, quae conversae dicebantur, cooptari maluit: tamen, qua infirma erat valetudine graviores operas fabriles relinquere debuit, atque, omnibus consentientibus, in numerum adscita est earum quae liturgicis precibus ad horam vacabant.

Postquam sollemnia vota nuncupavit, magistrae noviciarum et priorissae munus implevit; de hoc tamen altero officio, calumniis petita, coacta est desistere. Vestigia sequens Sanctae Catharinae Senensis, cuius appellatione monasterium Langiacense decorabatur, tota mentis intentione et cordis affectu Christo cruci affixo haerebat, cuius sanguinis effusionem in eucharistico mysterio recolebat assidueque adorabat. Angelus tutelaris semper ei adfuit solacio et consilii.

Maxime cordi eius fuit salus peccatorum, atque potissimum celsior almae Ecclesiae splendor eiusque ministrorum mira conversatio. A Beata Virgin Maria, Summi et Aeterni Sacerdotis Matre, munus accepit orandi pro quodam iuvene presbytero Parisiensi, qui tunc regimen abbatiae de Pebrac tenebat. Agnes per triennium, multis lacrimis et paenitentia suffulta, Deum obsecravit usque dum obviam illi factus est eximius vir Ioannes Iacobus Olier: cui significavit divinitus concreditum munus seminaria in Gallia instituendi ad mentem et normas sacrosancti Concilii Tridentini. Quod ille providus implevit, Societatem Presbyterorum a Sancto Sulpitio condens ad aptam cleri institutionem fovendam.

Agnes vero, instar spiritalis matris, cum tam praeclarum munus esset functa, paucos terrenae exsistentiae dies sibi manere persensit; nam die XIX mensis Octobris anno MDCXXXIV in osculo Domini placide obdormivit.

Beatificationis et Canonizationis Causa inita est anno MDCXCVIII in dioecesi Sancti Flori et Decretum super eius introduction apud Sanctam Sedem anno MDCCXIII est promulgatum. Pius VII, die XIX mensis Martii, anno MDCCCVIII, declaravit Sororem Agnetem a Iesu virtutes theologales, cardinales iisque adnexas heroum more exercuisse.

Congregationi de Causis Sanctorum prolatum est mirum eventum, anno MCMLI Langiaci patratum et intercessioni eiusdem Venerabilis Servae Dei adscriptum. Mirum die XXI mensis Decembris anno MCMXCII est approbatum. Statuimus igitur ut Beatificationis ritus die XX mensis Novembris anno MCMXCIV celebraretur.

Hodie igitur in Patriarchali Basilica Vaticana, intra Missarum sollemnia, formulam hanc protulimus:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi, Ioannis Honore, Archiepiscopis Turonensis, Henrici Brincard, Episcopi Aniciensis, Alberti Houssiau, Episcopi Leodiensis, et Eugenii Ravignani, Episcopi Victoriensis Venetorum necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Hyacinthus Maria Cormier, Maria Poussepin, Agnes a Iesu Galand de Langeac, Eugenia Joubert et Claudius Granzotto, Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Hyacinthi Marine Cormier die vicesima prima Maii; Mariae Poussepin die decima quarta Octobris; Agnetis a Iesu Galand de Langeac die decima nona Octobris; Eugeniae Joubert die secunda Iulii; et Claude Granzotto die secunda Septembris in locis et modis iure statutis quotanns celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Beata haec, quae complura pro animarum salute patravit ac miranda dedit virtutum exempla, non modo fidelibus est colenda, verum etiam imitanda, praesertim nostra aetate qua homines, innumeris negotiis distracti multisque illecebris allecti, in rectam viam inducantur oportet.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum firma esse volumus, contrariis rebus quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Novembris, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana