Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

USQUE COLERE

SANCTA FAMILIA IESU, MARIA ET IOSEPH PRINCIPLAIS PATRONA
ATQUE SANCTI PETRUS ET PAULUS SECUNDARII PATRONI
CAMPENSIS ECCLESIAE APUD DEUM CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Usque colere catholica Ecclesia et caelites honorare consuevit, quippe qui tum sanctitatis exempla praebeant luculenter imitanda, tum hominibus ipsis, vitae cursum agentibus, beneficia opemque salutarem ferant. Sancta autem Familia summe id perficit, nostris praesertim temporibus, cum exemplis insignique vitae specie praestet. Principes Apostolorum quoque conspicuum obtinent locum idemque praeclara veluti sidera Christifidelibus exhibentur. Quapropter libenter postulatis obsecundare properamus Venerabilis Fratris Danielis Francisci Walsh, Episcopi Campensis, qui, communia optata excipiens fideliumque mentes significans, a Nobis postulavit ut Sancta Familia Iesu, Mariae et Ioseph principalis Patrona ac Sancti Petrus et Paulus secundarii Patroni confirmarentur, ad normam Instructions «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30. Nos vero ad iuris praescripta omnia acta esse pro comperto habentes scientesque hanc rem fidei et pietatis incrementum afferre, admotis precibus ex ammo concedimus.

Itaque iis probatis quae statuit Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis olim facultatibus, placet Sanctam Familiam Iesu, Mariae et Ioseph principalem Patronam et Sanctos Petrum et Paulum secundarios esse haberique Patronos Campensis dioecesis, omnibus concessis iuribus et privilegiis, quae rubricae convenienter tribuunt, contrariis quibuslibet non officientibus rebus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Septembris, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana