IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
BEATI ESTIS
VENERABILIBUS DEI SERVIS DIONYSIO PAMPLONA ET
XII SOCIIS MARTYRIBUS BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me. Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis (Mt 5, 11-12). Verba Domini haec tot hominum historiam notaverunt, antiquae et recentis aetatis, qui, ut fidem Eidem servarent, omne genus persecutiones usque ad ipsam necem passi sunt. Historia est quoque XIII Martyrum Ordinis Clericorum Regularium Pauperum Matris Dei Scholarum Piarum, qui una cum tot aliis testibus cruentatis fidei, vitam suam in religionis persecution, civili bello saeviente Hispanico minis MCMXXXVI-MCMXXXIX, tradiderunt. «Vos conveniemus iterum in paradiso»: novissima haec fuerunt verba Venerabilis Dei Servi Dionysii Pamplona et fere omnium XII Sodalium Ordinis supra memorati, qui martyrio sunt affecti a mense Iulio ad Decembrem anni MCMXXXVI, dum quoque verba persecutoribus veniae dandae sunt addita.
Eorum martyrium Spiritus Sancti peculiare pro cuncta Ecclesia fuit donum; non fuerunt ipsi heroes humani cuiusdam belli, sed iuvenum institutores ipso quoque et potissimum mortis tempore, quo mortem oppetiverunt ad vitam aeternam consequendam.
Quandoquidem ad Scholas Pias pertinebant, quae Calasanctianum charisma peculiare subministraverunt quod ipsi fidelitate omnique studio explicaverunt, illud facile fuit omnibus identitatis elementum, eo ut, salvis omnibus aetatum, locorum, personarum facultatum diversitatibus, iis non modo suprema esset communis martyrii testificatio, sed praecipua humanae experientiae et sanctitatis lineamenta: quae fuerunt religiosa consecratio maxima cum fidelitate exacta, sacerdotale ministerium, quod plerique eorum in iuvenes instituendos contulerunt, ministerium educationis, quod omnes pro singulorum peculiari officio sustinuerunt, ut iuvenes christiana humanaque institutione fruerentur.
Hae fuerunt spiritales condiciones, quae ad magnum «martyrii donum» eos expediverunt, quod subsecutum est propemodum post aliquot carceris dies postque saepe moralem materialemque vexationem, etsi adiuncta, loca, tempora discrepabant.
Hi sunt fidei heroici testes: P. Dionysius Pamplona Polo, qui natus in oppido Calamocha archidioecesis Terulensis, die XI mensis Octobris anno MDCCCLXVIII, in oppido Monzón interemptus est die XXV mensis Iulii anno MCMXXXVI;
P. Emmanuel Segura López, natus in oppido Almonacid de la Sierra archidioecesis Terulensis, die XXII mensis Ianuarii anno MDCCCLXXXI, in urbe Gabasa necatus est, die XXVIII mensis Iulii anno MCMXXXVI;
Fr. David Carlos Marañón, frater opifex, natus in oppido Asarta archidioecesis Pampilonensis die XXIX mensis Decembris anno MCMVII, occisus est in urbe Gabasa die XXVIII mensis Iulii anno MCMXXXVI;
P. Faustinus Oteiza Segura, natus in oppido Ayegui archidioecesis Pampilonensis die XIV mensis Februarii anno MDCCCXC, die IX mensis Augusti anno MCMXXXVI in oppido Azanuy oppressus est.
Fr. Florentinus Felipe Naya, in oppido Alquezar natus, dioecesis Oscensis, die X mensis Octobris anno MDCCCLVI, die IX mensis Augusti anno MCMXXXVI in oppido Azanuy interfectus est;
P. Henricus Canadell Quintana, in oppido Olot natus dioecesis Gerundensis die XXIX mensis Iunii anno MDCCCXC, in oppido Castellfollit die XVII mensis Augusti anno MCMXXXVI oppressus est.
P. Matthias Cardona Meseguer, in urbe Vallibona natus dioecesis Dertosensis die XXIII mensis Decembris anno MCMII, die XX mensis Augusti anno MCMXXXVI exstinctus est.
P. Franciscus Carceller Galindo, in oppido natus Forcall, Dertosensis dioecesis die III mensis Octobris MCMI, in oppido Castellón die II mensis Octobris anno MCMXXXVI exanimatus est;
P. Ignatius Casanovas Perramon, in oppido Igualada dioecesis Vicensis natus die XV mensis Iulii anno MDCCCXCIII, in urbe Odena die XVI mensis Septembris anno MCMXXXVI absumptus est;
P. Carolus Navarro Miquel, in oppido Torrente natus archidioecesis Valentinae die XI mensis Februarii anno MCMXI, in oppido Montserrat (Valentine) die XXII mensis Septembris anno MCMXXXVI sublatus est;
P. Iosephus Ferrer Esteve, natus in oppido Algemesí archidioecesis Valentinae die XVII mensis Februarii anno MCMIV, in oppido Llombay die IX mensis Decembris anno MCMXXXVI interfectus est;
P. Ioannes Agramunt Riera, in urbe Almazora dioecesis Castellionensis die XIV mensis Februarii anno MCMVII natus, die XIV mensis Augusti anno MCMXXXVI in urbe Almazora interemptus est;
P. Alfredus Parte Saiz, in oppido Cilleruelo de Bricia archidioecesis Burgensis die II mensis Iunii anno MDCCCLXXXXIX natus, in urbe Santander die XXVII mensis Decembris anno MCMXXXVI occisus est.
Martyrii fama perstante, Beatificationis Canonizationisque Causa incohata est atque diversas apud Curias ecclesiasticas processus canonici instituti sunt. Suetis inquisitionibus peractis apud Congregationem de Causis Sanctorum, die XV mensis Decembris anno MCMXCIV Decretum super martyrio Nobis coram prodiit. Statuimus ideo ut Beatificationis ritus die I mensis Octobris anno MCMXCV celebraretur.
Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri spectante, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: «Nos, vota Fratrum Nostrorum Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi Terulensis et Albarracinensis, Francisci Álvarez Martínez, Archiepiscopi Toletani, Iacobi David, Episcopi Rupellensis, Raimundi Malla Call, Episcopi Ilerdensis, Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi, Raphaelis Torija de la Fuente, Episcopi Civitatis Regalensis, Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi Valentini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Anselmus Polanco et Philippus Ripoll, Petrus Ruiz de los Paños y Ángel et octo Socii, Ioannes Baptista Souzy et sexaginta tres Socii, Dionysius Pamplona et duodecim Socii, Petrus Casani, Carolus Eraña, Fidelis Fuidio et Iesus Hita, Angela a Sancto Ioseph Lloret Martí et sedecim Sociae et Vincentius Vilar David Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Anselmi Polanco et Philippi Ripoll die septima Februarii; Petri Ruiz de los Paños y Ángel et octo Sociorum die vicesima tertia Iulii; Ioannis Baptistae Souzy et sexaginta trium Sociorum die decima octava Augusti; Dionysii Pamplona et duodecim Sociorum die vicesima secunda Septembris; Petri Casani die decima sexta Octobris; Caroli Eraña, Fidelis Fuidio et Iesu Hita die decima octava Septembris; Angelae a Sancto Ioseph Lloret Martí et sedecim Sociarum die vicesima Novembris; et Vincentii Vilar David die decima quarta Februarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Octobris, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana