Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CATHOLICAE ECCLESIAE

VENERABILI SERVO DEI VINCENTIO VILAR DAVID
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Catholicae Ecclesiae gloriae sunt documento martyres, qui christianam fidem strenue sunt testati, quique fidem suam atque Christi amorem suam tradendo vitam praestiterunt. Luculentum quidem testimonium de evangelica fidelitate, martyrii palma confirmatum, Vincentii Vilar David fuit vita, qui XLVIII annos natus, industriae machinator, coniugatus, fidei exemplar, commendabilem transegit vitam, usque Dei voluntatem conquirens, quae in arcanis viis se ostendit. Die XXVIII mensis Iunii anno MDCCCLXXXIX ex multa familia ortus est, novissimus ex octo liberis, atque subsequenti die baptismi lavacro in paroecia Sancti Ioannis Baptistae de Manises, archidioecesis Valentinae, lustratus est. A quodam Societatis Iesu sodale excultus, caritate eluxit et in pauperes servitio atque adiumento. Anno MCMXXII Isabellam Rodes Reig in matrimonium duxit, quae maximum fuit eiusdem vitae et martyrii testis. Coniuges hi ante quam matrimonium inirent de religione bene sunt instituti. Ut machinator ipse catholicus non modo tuitus est quae operarios iuvarent, sed morali sua auctoritate in coetus studiorum catholicos iuvenibus destinatos, in paroeciam, in necessitudines inter operarios et conductores conciliandas operam suam contulit. In Hispania Ecclesiae catholicae condicio, ex quo tempore die XIV mensis Aprilis anno MCMXXXI Respublica est constituta, difficilior facta est, laicismo grassante et religions invidentia quoad socialem provinciam et leges. Vincentius Vilar David anno MCMXXXVI calamitosae occurrit rei, cum pertineret Valentina urbs ad communistas. Domo sua sacerdotes religiososve recepit ut eos a persecutione eriperet, quos difficultatibus levavit, opperiens ut condicio illa immutaretur. Prope parochum usque manens, res magni pretii servare contendit, ante quam templum incenderetur sicut die XXVIII mensis Iulii accidit. Vitam suam produxit officinam petens sicut ceteri opifices. Non se subduxit, quemadmodum nonnulli fecerunt atque quidam suaserunt, etsi periculi conscius erat, ad quod et eius mos et in vulgo praesentia eum obiciebant. Indignum se existimabat martyrii, quod tamen Dei donum iudicabat atque paratum se esse dicebat ad id recipiendum, divina disponente Providentia. Amare perrexit et omnibus bene facere, persecutoribus ipsis, tempore etiam quo is die XIV mensis Februarii anno MCMXXXVII interemptus est. Is claras egit christiani laici partes, virtutum fuit exemplar personalium, familiarium socialiumque tam fulgentium ut inimici quoque sociales politicasve ob rations compellerentur ad eum agnoscendum et aestimandum. Sanctitatis martyrii fama persistente, Archiepiscopus Valentinus eius canonizationis causam incohavit anno MCMLXIII. His perfectis iuris praescriptis, die VI mensis Iulii anno MCMXCIII Nobis coram Decretum super martyrio prodiit atque statuimus ut beatifications ritus Romae die I mensis Octobris anno MCMXCV celebraretur. Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri spectante, inter Missarum sollemnia, audientibus innumeris hanc ediximus formulam: «Nos, vota Fratrum Nostrorum Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi Terulensis et Albarracinensis, Francisci Alvarez Martínez, Archiepiscopi Toletani, Iacobi David, Episcopi Rupellensis, Raimundi Malla Call, Episcopi Ilerdensis, Camilli Cardinalis Ruin, Vicarii Nostri pro Romana Dioecesi, Raphaelis Torija de la Fuente, Episcopi Civitatis Regalensis, Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi Valentini, nec non plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Anselmus Polanco et Philippus Ripoll, Petrus Ruíz de los Paños y Ángel et octo Socii, Ioannes Baptista Sousy et sexaginta tres Socii, Dionysius Pamplona et duodecim Socii, Petrus Casani, Carolus Eraña, Fidelis Fuidio et Iesus Hita, Angela a Sancto Ioseph Lloret Martí et sedecim Sociae et Vincentius Vilar David Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum:

Anselmi Polanco et Philippi Ripoll die septima Februarii; Petri Ruíz de los Paños y Ángel et octo Sociorum die vicesima tertia Iulii; Ioannis Baptistae Souzy et sexaginta trium Sociorum die decima octava Augusti; Dionysii Pamplona et duodecim Sociorum die vicesima secunda Septembris; Petri Casani die decima sexta Octobris; Caroli Eraña, Fidelis Fuidio et Iesu Hita die decima octava Septembris; Angelae a Sancto Ioseph Lloret Martí et sedecim Sociarum die vicesima Novembris; et Vincentii Vilar David die decima quarta Februarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Octobris, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana