IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
CUM AUTEM
VENERABILIBUS DEI SERVIS ANSELMO POLANCO ET PHILIPPO RIPOLL
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Cum autem omnium, id est episcoporum et clericorum et laicorum, est commune periculum, hi qui aliis indigent non deserantur ab his quibus indigent. Aut igitur ad loca munita omnes transeant, aut, qui habent remanendi necessitatem, non relinquantur ab eis, per quos illorum est ecclesiastica supplenda necessitas, ut aut pariter vivant, aut pariter sufferant quod eos paterfamilias volet perpeti» (POSSIDIUS, Vita Augustini, 30, 11). Quod Episcopo Honorato suadebat S. Augustinus idem est quod Christus dicebat et exemplo exhibebat, qui nempe docuit bonum pastorem periculo instante et necessitate gregem deserere non debere, immo paratum ad vitam pro ovibus tradendam esse debere (cfr Io 10, 11). Sic se gessit Anselmus Polanco episcopus, qui Dei spiritu germanaque pastorali caritate repletus, aerumnas poenasque cum suo populo participare eundemque sustentare voluit, odio ac vi saevientibus, qui tandem non dubitavit se ipsum tradere, ut erga divinum Pastorem atque Ecclesiam fidelitatem testaretur. In ipsa crucis gloriaeque via eum prompte secutus est vicarius generalis, scilicet Philippus Ripoll sacerdos, qui una cum episcopo fidem est animose testificatus et martyrii coronam consecutus. Hi Dei fortes ministri in Hispania orti sunt, alter die XVI mensis Aprilis anno MDCCCLXXXI in oppido provinciae Palentinae quod Buenavista de Valdavia appellant, alter die XI mensis Septembris anno MDCCCXXVIII in oppido quod Teruel dicunt. Uterque humiles ac vere christianos habuit parentes, uterque a pueris studiose Deo vocanti paruit.
Venerabilis Anselmus Polanco Ordinem S. Augustini ingressus, vota temporanea anno MDCCCXCVII et perpetua anno MCM nuncupavit. Presbyterali ordine anno MCMIV auctus, in Germania politiore doctrina institutus, patriam repetivit atque humanas et theologicas disciplinas docuit, qui simul prior fuit claustri Vallisoletani. Anno MCMXXIX in Insulas Philippinas missus est veluti Consiliarius Provincialis et paulo post Prior Provincialis electus est. Suum prompte et prudenter explevit officium, Regulae observantiam, fraternam communionem et missionalem spiritum inculcans. Summus Pontifex Pius XI anno MCMXXXV Episcopum Terulensem et Administratorem Apostolicum Albarracinensem eum renuntiavit. Cum novum munus inciperet dixit: «Veni ut vitam pro ovibus traderem qui reapse omnibus viribus fidelium, sacerdotum, Seminarii tironum, religiosorum, sororum et laicorum bono penitus se dicavit. Catechesim, sacram Eucharistiam, Virginem Mariam coluit atque pauperes et aegrotos curavit. Mala tempora currebant, cum Hispania intestino bello et adversus Ecclesiam persecutione conflictaretur. Terulensis urbs oppugnata est et Episcopus in sua sede manere decrevit et eandem sortem participare atque ipse populus, quamquam ei effugiendi dabatur facultas. Dicebat enim: «Pastor suum gregem deserere non debet, cum potissimum sic ille magnis in periculis versatur, quibus mea dioecesis includitur Augescente discrimine in Seminarium una cum nonnullis sacerdotibus confugit, inter quos vicarius generalis annumerabatur, Philippus Ripoll, qui familiares dimittens dixit: «Meum esse censeo in Seminarium ire una cum episcopo». Is presbyter renuntiatus erat anno MCMI atque inde ab initio ad Seminarii tirones instituendos operam suam contulit, quorum fuit et professor et rector. Canonicus quoque fuit et Cathedralis archidiaconus. Sanctitati cum studeret, Societatem Iesu ingressus est, at eius valetudo cum illius generis vita non congruebat, ideo novitiatum intermisit et in dioecesim rediit, ubi fuit studiosus et prudens paenitentiarius atque alacriter Actionis Catholicae aliarumque Consociationum sacrum ministerium explevit. Vir fuit Dei, humilis, pauper, modestus, facilis, sacrae Eucharistiae devotus et deprecationi assiduus. Polanco episcopus eum vicarium generalem elegit atque inter eos germana animorum communio orta est. Mense Ianuario anno MCMXXXVIII Terulensem urbem oppugnatores ceperunt. Episcopus in vincula coniectus est, quem sponte secutus est fidus Philippus Ripoll. Carcerem plus anno Valentiae et Barcinone perpessi sunt, mirum praebentes exemplum mansuetudinis, patientiae, christianae fortitudinis, fidei firmiter servatae ac promptae in vinculorum socios ipsosque persecutores caritatis. Episcopus porro constanter invitamenta respuit, ut subnotationem tolleret, quam in epistola quadam posuerat, qua Hispani Episcopi religiosam persecutionem in Ecclesiam palam reprehenderant. Die VII mensis Februarii anno MCMXXXIX duo Christi fideles, ad caelum iam parati, manuballista in loco quem «Can Tretze» dicunt, dioecesis Gerundensis, cum aliis captivis necati sunt. Continuo habiti sunt iure fidei martyres, idcirco Terulensis Episcopus beatificationis canonizationisque Causam anno MCML incohavit. Cunctis a iure statutis peractis rebus, Nobis coram die II mensis Iulii anno MCMXCIV super martyrio prodiit decretum. Statuimus igitur ut beatificationis ritus Romae die I mensis Octobris subsequentis anni ageretur.
Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri spectante, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: Nos, vota Fratrum Nostrorum Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi Terulensis et Albarracinensis, Francisci Alvarez Martínez, Archiepiscopi Toletani, Iacobi David, Episcopi Rupellensis, Raimundi Malla Call, Episcopi Ilerdensis, Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi, Raphaëlis Torija de la Fuente, Episcopi Civitatis Regalensis, Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi Valentini, nec non plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Anselmus Polanco et Philippus Ripoll, Petrus Ruíz de los Paños y Angel et octo Socii, Ioannes Baptista Sousy et sexaginta tres Socii, Dionysius Pamplona et duodecim Socii, Petrus Casani, Carolus Eraña, Fidelis Fuidio et Iesus Hita, Angela a Sancto Ioseph Lloret Martí et sedecim Sociae et Vincentius Vilar David Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Anselmi Polanco et Philippi Ripoll die septima Februarii; Petri Ruíz de los Paños y Angel et octo Sociorum die vicesima tertia Iulii; Ioannis Baptistae Souzy et sexaginta trium Sociorum die decima octava Augusti; Dionysii Pamplona et duodecim Sociorum die vicesima secunda Septembris; Petri Casani die decima sexta Octobris; Caroli Eraña, Fidelis Fuidio et Iesu Hita die decima octava Septembris; Angelae a Sancto Ioseph Lloret Martí et sedecim Sociarum die vicesima Novembris; et Vincentii Vilar David die decima quarta Februarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Octobris, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana