IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
ECCLESIA PRIMO
VENERABILIBUS SERVIS DEI ANGELAE A SANCTO IOSEPH LLORET MARTÍ
ET XVI SOCIIS MARTYRIBUS BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Ecclesia primo exsistentiae suae millennio ex martyrum cruore orta est: «Sanguis martyrum, semen christianorum» (Tert., Apol., 50).
Quemadmodum elapsis saeculis evenit, ita quoque aetate nostra – ut probe novimus – Ecclesia innumeros sanctos et beatos pluresque martyres offerre pergit. Ipsa quidem, secundo exeunte millennio, rursus Ecclesia Martyrum exhibetur. Persecutiones illatae in credentes – sacerdotes, religiosos et laicos – mirum constituunt martyrum seminarium diversis in mundi partibus.
«His temporibus canonizationes et beatificationes multiplicatae sunt: hae vim vigoremque Ecclesiarum particularium significant, quae quidem sunt multo plures hodie quam primis saeculis primoque millennio. Maximus Christo tributus honor, tertio appetente millennio, afferet secum demonstrationes: Redemptoris praesentiae per fidei, spei caritatisque fructus in tot hominibus mulieribusque omnium gentium qui Christum in multiformi vitae christianae vocatione sunt secuti (Ioannes Paulus PP. II, Epistula Apostolica Tertio millennio adveniente, n. 37).
Dum anno MCMXXXVI Hispanica persecutio propter odium fidei grassabatur, inter innumeras victimas, quae laetantes vitam Regi martyrum generose obtulerunt, septemdecim adscribendae sunt Sorores «Congregationis Doctrinae Christianae» a Mislata, Valentiae. Vitam communem ducebant Christo servientes, diuturnum consecratae vitae martyrium subeuntes, gaudiosam nempe cuiusque diei fidelitatem servantes erga heroicitatem vitae tam in contemplatione mysterii Christi quam in Ecclesiae famulatu. Hae sunt nomina:
Angela a Sancto Ioseph Lloret Martí, antistita generalis; Maria a Suffragio Orts Baldó; Maria a Monserrat Llimona Planas; Teresia a Santo Ioseph Duart Roig; Elisabeth Ferrer Sabriá; Maria ab Assumptione Mongoehe Homs; Maria Conceptio Martí Lacal; Maria Gratia de San Antonio; Cor Iesu Gómez Vives; Maria a Succursu Jiménez Baldoví; Maria Dolores Surís Brusola; Ignatia a Sanctissimo Sacramento Pascual Pallardó; Maria a Rosario Calpe Ibáñez; Maria a Pace López García; Marcella a Sancto Thoma Navarro; Amparo Rosat y Balasch; Maria a Calvario Romero Clariana.
Secundae Hispanicae Reipublicae adventante tempore et instante effrenata in Ecclesiam persecutione, omnes Sorores «Congregationis Doctrinae Christianae» pertinentes ad communitatem in oppido Mislata commorantem religiosum deposuerunt habitum, uti ceterae quoque religiosae primis mensibus fecerant; domum tamen non reliquerunt. Inita die XVIII mensis Iulii anno MCMXXXVI politica rerum eversione, vesperi sequentis diei earum pleraeque Valentiam se contulerunt ad locum quae pridem sedes erat Noviciatus Congregationis. Illic vita communitatis nullum huiusmodi incommodum subiit, ita ut de more piae exercitationes fieri pergerent. Domus illa facia est verus conventus, ubi cotidie variae celebrabantur missae, quoniam plures sacerdotes illuc ad sacrum litandum se conferebant. Die XX mensis Novembris eodem anno, feria sexta Sacro Cordi Iesu dicata, sub vesperum, coetus quidam militum sororem Angelam eiusque socias impulit ut statim currum, qui in promptu erat, ascenderent. Ne ulla quidem ex iis tale praeceptum oppugnavit, quandoquidem hoc apertum erat illis signum voluntatis Domini eiusque singularis gratiae, quam, ex omnibus supremam, Ipse iisdem largiebatur. Omnes currum ascenderunt, et pleraeque earum, quae ob provectam aetatem id aegre ferebant, a ceteris fulciebantur. Ita sunt translatae ad locum vulgo Picadero de Paterna appellatum, qui sex ab urbe Valentina chilometris abest. Illic Servae Dei, nulla iudiciali causa praehabita, eadem illa nocte, dum fidei testimonium firmiter reddebant, manuballista sunt necatae. Hae septemdecim martyres Congregationis Sororum Doctrinae Christianae, quae humiles et laetantes virtutem amoris Christi sunt testificatae, universa coram Ecclesia uti exempla proponuntur illius heroicae fidelitatis quae ex vehementi studio profluit omnibus in vitae adiunctis per caritatem et cohaerentiam evangelicam voluntati Patris obsequendi. Causa canonizationis a sacrorum Antistite archidioecesis Valentinae anno MCMLXV est incohata. Impletis quidem omnibus quae iure praescribuntur, die VI mensis Iulii anno MCMXCIII Nobis coram decretum super martyrio prodiit. Idcirco statuimus ut ritus beatificationis die I mensis Octobris anno MCMXCV Romae celebraretur.
Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri spectante, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi Terulensis et Albarracinensis, Francisci Alvarez Martínez, Archiepiscopi Toletani, Iacobi David, Episcopi Rupellensis, Raimundi Malla Call, Episcopi Ilerdensis, Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi, Raphaelis Torija de la Fuente, Episcopi Civitatis Regalensis, Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi Valentini, nec non plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Anselmus Polanco et Philippus Ripoll, Petrus Ruiz de los Paños y Angel et octo Socii, Ioannes Baptista Sousy et sexaginta tres Socii, Dionysius Pamplona et duodecim Socii, Petrus Casani, Carolus Eraña, Fidelis Fuidio et Iesus Hita, Angela a Sancto Ioseph Lloret Martí et sedecim Sociae et Vincentius Vilar David Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Anselmi Polanci et Philippi Ripoll die septima Februarii; Petri Ruiz de los Paños y Angel et octo Sociorum die vicesima tertia Iulii; Ioannis Baptistae Souzy et sexaginta trium Sociorum die decima octava Augusti; Dionysii Pamplona et duodecim Sociorum die vicesima secunda Septembris; Petri Casani die decima sexta Octobris; Caroli Eraña, Fidelis Fuidio et Iesu Hita die decima octava Septembris; Angelae a Sancto Ioseph Lloret Martí et sedecim Sociarum die vicesima Novembris; et Vincentii Vilar David die decima quarta Februarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Octobris, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana