IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
ET IPSI VICERUNT
VENERABILIBUS SERVIS DEI CAROLO ERAÑA GURUCETA, FIDELI FUIDIO
RODRÍGUEZ ET IESU HITA MIRANDA BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Et ipsi vicerunt illum propter sanguinem Agni et propter verbum testimonii sui; et non dilexerunt animam suam usque ad mortem» (Ap 12, 11).
Persecutio quae diversa vehementia diversis in regionibus inter annos MCMXXXIV-MCMXXXIX exagitavit Ecclesiam quae est in Hispania, tres quoque infregit religiosos laicos e Societate Mariae, qui in odium fidei mensibus Septembri et Octobri anno MCMXXXVI prope Civitatem Regalem sunt interfecti. Carolus Eraña Guruceta in pago vulgo Arechavaleta, intra fines dioecesis olim Victoriensis, natus est die 11 mensis Novembris anno MDCCCLXXXIV.
Inter sodales Societatis Mariae annumeratus vota temporaria anno MCMIII et anno MCMVIII perpetua nuncupavit. Magna cum peritia et alacritate iuvenum institutionem curavit atque moderator optime egit institutorum urbium Civitatis Regalis, Tetuani in Mauritania et Matriti apud Ephebeum Dominae Nostrae a Columna dicatum. Suum dilexit Institutum, sodales suos et discipulos, qui quidem eius benignitatem, prudentiam et in rebus adversis fortitudinem valde mirabantur. Saeviente tune temporis sacerdotum et religiosorum acri persecutione, die XXIX mensis Iulii anno MCMXXXVI Dei Servus Civitatem Regalem petiit ut auxilium quaereret ab iis qui eiusdem Ephebei exstiterant discipuli.
Fidelis Fuidio Rodríguez ortus est in oppido vulgo Yecora, ad dioecesim Victoriensem pertinente, die XXIV mensis Aprilis anno MDCCCLXXX. Cooptatus inter sodales Societatis Mariae, anno MDCCCXCVII votis temporariis et septem post annos Deo perpetuis votis se consecravit. Per quinque et triginta annorum spatium pluribus in Hispaniae urbibus iuvenum institutioni se dedit, atque egregiam suam eruditionem praesertim de re historica et archaeologica cum discipulis communicavit. Laeta et clementi indole praeditus, benevolentiam fidentemque animum suum ubique effundebat. Anno MCMXXXIII Civitatem Regalem missus est ubi praeceptoris munus exercere perrexit.
Iesus Hita Miranda die XVII mensis Aprilis anno MCM Calagurri, in dioecesi Calaguritana et Calceatensi-Lucroniensi, ortum habuit. Biennio studiorum expleto in seminario dioecesano, duodeviginti annos natus apud sodales Societatis Mariae temporariam professionem et post decennium perpetuam emisit. Eximius praeceptor habitus est ob peritiam et alacritatem quas in scholasticis exhibuit sedibus. Anno MCMXXXVI, die VI mensis Iulii, Matrito urbe relicta, Civitatem Regalem petiit ut aestivas ageret scholas.
Hi tres sodales Marianistae, qui varios adierant recessus Civitatis Regalis, perspicue animadverterunt persecutionem in sacerdotes et religiosos magis magisque in dies saevire. Domino ipsi se commendarunt et Beatissimae Virgini Mariae, atque diuturnas per horas orationi et disciplinae instantes ad subeundum martyrium se compararunt. Mox apprehensi sunt et prope urbem crudeliter immolati: Carolus Eraiia die XVIII mensis Septembris, Iesus Hita die XXV eiusdem mensis et Fidelis Fuidio die XVII mensis Octobris. Quia eorum martyrii fama hic illic est vulgata, apud Curiam olim Cluniensem appellatam instituta est beatificationis et canonizationis Causa per Processus ordinarii informativi celebrationem annis MCMLXII-MCMLXVI. Peracta sunt quae iure statuuntur, atque die VI mensis Iulii anno MCMXCIII Nobis coram decretum prodiit super eorum martyrio, nempe Caroli Eraña Guruceta, Fidelis Fuidio Rodríguez et Iesu Hita Miranda.
Quamobrem statuimus ut beatifications ritus Romae die I mensis Octobris anno MCMXCV celebraretur.
Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri spectante, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: Nos, vota Fratrum Nostrorum Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi Terulensis et Albarracinensis, Francisci Alvarez Martínez, Archiepiscopi Toletani, Iacobi David, Episcopi Rupellensis, Raimundi Malla Call, Episcopi Ilerdensis, Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi, Raphaelis Torija de la Fuente, Episcopi Civitatis Regalensis, Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi Valentini, nec non plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Anselmus Polanco et Philippus Ripoll, Petrus Ruiz de los Paños y Angel et octo Socii, Ioannes Baptista Souzy et sexaginta tres Socii, Dionysius Pamplona et duodecim Socii, Petrus Casani, Carolus Eraña, Fidelis Fuidio et Iesus Hita, Angela a Sancto Ioseph Lloret Martí et sedecim Sociae et Vincentius Vilar David Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum:
Anselmi Polanco et Philippi Ripoll die septima Februarii;
Petri Ruiz de los Paños y Angel et octo Sociorum die vicesima tertia Iulii; Ioannis Baptistae Souzy et sexaginta trium Sociorum die decima octava Augusti; Dionysii Pamplona et duodecim Sociorum die vicesima secunda Septembris; Petri Casani die decima sexta Octobris; Caroli Eraña, Fidelis Fuidio et Iesu Hita die decima octava Septembris; Angelae a Sancto Ioseph Lloret Martí et sedecim Sociarum die vicesima Novembris; et Vincentii Vilar David die decima quarta Februarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma else volumus, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Octobris, anno MCMXCV Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana