Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

IUSTORUM AUTEM

VENERABILIBUS DEI SERVIS IOANNI BAPTISTAE SOUZY ET
LXIII SOCIIS MARTYRIBUS BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Iustorum autem animae in manu Dei sunt,... aestimata est afflictio exitus illorum,... illi autem sunt in pace» (Sap 3, 1.2.3).

Duo ante saecula, nempe anno MDCCXCIV labente, DCCCXXIX presbyteri dioecesani et religiosi exsulatum ire sunt coacti nec non adducti in urbem vulgo Rochefort. Sola eorum damnationis causa fidelitas exstitit erga Ecclesiam: etenim ius iurandum in «Civilem Cleri Constitutionem» nuncupare respuerant. Hac de re ducti sunt duabus navibus, in portu urbis Rochefort constitutis, quae non in Guianam navigaverunt, sed ad fauces fluminis vulgo Charente contra Insulam Aquarum Sextiarum in ancoris constiterunt. Hi presbyteri vitam in navibus peracerbam duxerunt: exiguis asperisque cibis afflictabantur; interdiu super navis ponte manere cogebantur, quin liceret eis loqui, orare vel a pluviae solisque rigore protegi; nocturno vero ternpore eorum condicio deterior fiebat: in sentina densatis illis ne locus quidem aptus erat ad recumbendum; primo mane cuiusque diei, priusquam illum locum relinquerent, picis fumo imbuebantur. Illas propter vexations aliquot mensium spatio DXLVII personae e vita excesserunt, unde terrifica orta est pestilentia. Tormenta tamen oppetiverunt mortemque obierunt, veniam pro suis persecutoribus implorantes et preces fundentes ad reconciliationis gratiam inter concives Francogallicos obtinendam. Promiserant illi se, si forsitan a vinculis essent liberati, nullo prorsus tempore de perpessis tormentis esse locuturos. Testes quidem fuerunt fidelitatis et reconciliationis et, ut quidam ex illis aiebat, «si tamquam homines miserrimi nos habemus, qua christiani beatissimi sumus».

Quos inter eminet Ioannes Baptista Souzy, qui natus est die XXIV mensis Martii anno MDCCXXXII. Vicarium generalem egit dioecesis Rupellensis, in cuius dicione sita est Aquarum Sextiarum Insula. Insuper Episcopus Rupellensis eum renuntiaverat  vicarium generalem pro damnatis ad exsilium», cui ministerio cunctis se dedit viribus eo usque ut, instantem persentiens mortem, quinque alios presbyteros eligeret, qui hoc munus pergerent. Caritate refulsit nec non studio morientibus serviendi orationisque spiritu. In navi vinculis custoditus, ad consortionis fermentum plurimum contulit. Die XXVII mensis Augusti anno MDCCXCIV ad aeternum gaudium pervenit. Novissimis eius verbis precatus est ut omnes concives de catholica religione intra patriae fines instaurata olim laetari possent.

Eius LXIII socii et in fide testificanda et in martyrio subeundo anno MDCCXCIV e vita migrarunt, excepto Nicolao Tabouillet qui sequenti anno obiit. Ex dioecesi Lemovicensi mortem obierunt:

Antonius Bannassat, parochus, die XVIII mensis Augusti;
Ioannes Baptista de Bruxelles, canonicus, die XVIII mensis Iulii;
Florentius Dumontet de Cardaillac, vicarius generalis, die V mensis Septembris;
Ioannes Baptista Duverneuil, O.C.D., die I mensis Iulii;
Petrus Gabilhaud, parochus, die XIII mensis Augusti;
Aloisius Wulphy Huppy, die XXIX mensis Augusti;
Petrus Jarrige de la Morélie du Puyredon, canonicus, die X mensis Augusti;
Bartholomaeus Jarrige de la Morélie de Biars, die XIII mensis Iulii;
Ioannes Franciscus Jarrige de la Morélie du Breuil, canonicus, die XXXI mensis Iulii;
Ioannes Iosephus Jugé de Saint-Martin, canonicus, die VII mensis Iulii;
Marcellus Gaucher Labiche de Reignefort, e Societate Missionariorum Lemovicensium, die XXVI mensis Iulii;
Petrus Yrieix Labrouhe de Laborderie, canonicus, die I mensis Iulii;
Claudius Barnabas Laurent de Mascloux, canonicus, die VII mensis Septembris;
Iacobus Lombardie, parochus, die XXII mensis Iulii;
Andreas Iosephus Marchandon, parochus, die XXII mensis Septembris;
Franciscus D'Oudinot de la Boissière, canonicus, die VII mensis Septembris;
Raimundus Petiniaud de Jourgnac, vicarius generalis, die XXVI mensis Iunii;
Iacobus Retouret, O. Carm., die XXVI mensis Augusti.

Ex dioecesi Molinensi vita functi sunt:

Paulus Ioannes Charles, cisterciensis, die XXV mensis Augusti;
Augustinus Iosephus Desgardin, cisterciensis, die VI mensis Iulii;
Petrus Sulpicius Christophorus Faverge, F.S.C., die XII mensis Septembris;
Iosephus Imbert, S.I., die IX mensis Iunii;
Claudius Iosephus Jouffret de Bonnefont, P.S.S., die X mensis Augusti;
Claudius Laplace, vicarius paroecialis, die XIV mensis Septembris;
Natalis Hilarius Le Conte, clericus, die XVII mensis Augusti;
Petrus Iosephus Legroing de La Romagère, vicarius generalis, die XXVI mensis Iulii;
Ioannes Baptista Iacobus Aloisius Xaverius Loir, O.F.M. Cap., die XIX mensis Maii;
Ioannes Mopinot, F.S.C., die XXI mensis Maii;
Philippus Papon, parochus, die XVII mensis Iunii;
Nicolaus Savouret, O.F.M. Conv., die XVI mensis Iulii;
Ioannes Baptista Ignatius Petrus Vernoy de Montjournal, canonicus, die I mensis Iunii.

Ex archidioecesi Rothomagensi mortem oppetiverunt:

Aloisius Armandus Iosephus Adam, O.F.M. Conv., die XIII mensis Iulii;
Carolus Antonius Nicolaus Ancel, e Societate Iesu et Mariae, die XXIX mensis Iulii;
Claudius Béguignot, ex Ordine Cartusiensi, die XVI mensis Iulii;
Ioannes Bourdon, O.F.M. Cap., die XXIII mensis Augusti;
Aloisius Franciscus Lebrun, O.S.B., die XX mensis Augusti;
Michaël Bernardus Marchand, vicarius paroecialis, die XV mensis Iulii;
Petrus Michaël Noël, vicarius paroecialis, die V mensis Augusti.

Ex dioecesi Nanceiensi e vita migrarunt:

Gervasius Protasius Brunel, cisterciensis, die XX mensis Augusti;
Franciscus François, O.F.M. Cap., die X mensis Augusti;
Iacobus Gagnot, O.C.D., die X mensis Septembris;
Ioannes Baptista Guillaume, F.S.C., die XXVII mensis Augusti;
Ioannes Georgius Rehm, O.P., die XI mensis Augusti;
Claudius Richard, O.S.B., die IX mensis Augusti.

Ex archidioecesi Senonensi-Antissiodorensi supremum ediderunt spiritum:
Franciscus Hunot, canonicus, die VI mensis Octobris;
Ioannes Hunot, canonicus et parochus, die VII mensis Octobris;
Sebastianus Loup Hunot, canonicus, die XVII mensis Novembris;
Georgius Edme René, canonicus, die II mensis Octobris;
Lazarus Tiersot, cisterciensis, die X mensis Augusti.

Ex dioecesi Virodunensi ad caelestem patriam pervenerunt:

Scipio Hieronymus Brigéat de Lambert, canonicus, die IV mensis Septembris;
Ioannes Nicolaus Corclier, S.I., die XXX mensis Septembris;
Carolus Arnaldus Hanus, canonicus, die XXVIII mensis Augusti;
Nicolaus Tabouillot, parochus, die XXIII mensis Februarii anno MDCCXCV.

Ex dioecesi Petrocoricensi e nobis erepti sunt:

Antonius Auriel, vicarius paroecialis, die XVI mensis Iunii;
Elias Leymarie de Laroche, prior, die XXII mensis Augusti;
Franciscus Mayaudon, vicarius generalis, die XI mensis Septembris.

Ex dioecesi Augustodunensi martyrio succubuerunt:

Claudius Dumonet, praeceptor, die XIII mensis Septembris;
Ioannes Baptista Laborier du Vivier, diaconus, die XXVI aut die XXVII mensis Septembris.

Ex dioecesi Briocensi animam efflavit:

Gabriel Pergaud, C.R.S.A., die XXI mensis Iulii.

Ex dioecesi Carnutensi ad aeternum Regnum transiit:

Michaël Aloisius Brulard, O.C.D., die XXV mensis Iulii.

Ex archidioecesi Bituricensi obviam Domino ivit:

Carolus Renatus Collas du Bignon, P.S.S., die III mensis Iunii.

Ex dioecesi Pictaviensi morti occubuit:

Iacobus Morelle Dupas, vicarius paroecialis, die XXI mensis Iunii.

Ex dioecesi Sancti Deodati vitae cursum confecit:

Ioannes Baptista Menestrel, canonicus, die XVI mensis Augusti.

Eorum martyrii fama percrebrescente, anno MCMXXXII incohata est Causa beatificationis et canonizationis.

Servatis de iure servandis, die II mensis Iulii anno MCMXCIV Nobis coram Decretum super martyrio prodiit. Itaque decrevimus ut beatificationis ritus die I mensis Octobris anno MCMXCV Romae celebraretur.

Hodie igitur in foro Basilicam Sancti Petri Apostoli Vaticanam prospiciente, hanc inter Sacra formulam ediximus:

«Nos vota Fratrum Nostrorum Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi Terulensis et Albarracinensis, Francisci Álvarez Martínez, Archiepiscopi Toletani, Iacobi David, Episcopi Rupellensis, Raimundi Malla Call, Episcopi Ilerdensis, Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi, Raphaelis Torija de la Fuente, Episcopi Civitatis Regalensis, Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi Valentini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Anselmus Polanco et Philippus Ripoll, Petrus Ruiz de los Paños y Ángel et octo Socii, Ioannes Baptista Souzy et sexaginta tres Socii, Dionysius Pamplona et duodecim Socii, Petrus Casani, Carolus Eraña, Fidelis Fuidio et Iesus Hita, Angela a Sancto Ioseph Lloret Martí et sedecim Sociae et Vincentius Vilar David Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Anselmi Polanco et Philippi Ripoll die septima Februarii; Petri Ruiz de los Paños y Ángel et octo Sociorum die vicesima tertia Iulii; Ioannis Baptistae Souzy et sexaginta trium Sociorum die decima octava Augusti; Dionysii Pamplona et duodecim Sociorum die vicesima secunda Septembris; Petri Casani die decima sexta Octobris; Caroli Eraña, Fidelis Fuidio et Iesu Hita die decima octava Septembris; Angelae a Sancto Ioseph Lloret Martí et sedecim Sociarum die vicesima Novembris; et Vincentii Vilar David die decima quarta Februarii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Fi­lii et Spiritus Sancti».

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma volumus esse, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Octobris, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana