Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MESSIS QUIDEM

VENERABILI SERVO DEI PETRO RUIZ DE LOS PAÑOS Y ÁNGEL ATQUE
VIII EIUS SOCIIS MARTYRIBUS BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam» (Mt 9, 37-38); christiana communitas haec Domini verba recolens inde a prima Evangelii diffusione, plurima iniit incepta ad germina sacerdotalium vocationum excolenda, ad puerorum iuvenumque institutionem curandam adque universam fovendarum vocationum pastoralem actionem proferendam. Plurimi sacerdotes, saeculorum decursu, zelum apostolicum in apostolatu vocationali ostenderunt atque propria humili operosaque vita nec non mutua sacerdotali caritate adolescentium animos ad sacerdotium alliciunt.

Petrus Ruiz de los Paños y Ángel, moderator Instituti Sacerdotum Operariorum Dioecesanorum a beato Emmanuele Domingo y Sol conditi, una cum octo sociis eiusdem Instituti sodalibus vitam suam omnem instituendis sacerdotalibus vocationibus dicavit. Die XVIII mensis Septembris anno MDCCCLXXXI Morae, in archidioecesi Toletana, est natus. Toletani Seminarii alumnus, mature memoratum Institutum ingressus est, deinde vero ministerium sacerdotale in Seminariis dioecesanis Malacitano, Pacensi et Hispalensi magno cum animorum emolumento explicavit. Moderatorem deinde egit Collegii Placentini in Hispania, Collegii Hispanici in Urbe, nec non sui ipsius Instituti. Verbo operaque alumnos adduxit ut se toto corde Dei servitio et pastorali ministerio dicarent. Toletana in urbe Institutum condidit Religiosarum «Discipulas de Jesús» ad apostolatum vocationalem promovendum. Die XXIII mensis Iulii anno MCMXXXVI apud locum vulgo Paseo del Tránsito martyrio est coronatus.

Iosephus Sala Picó die XXIV mensis Iunii anno MDCCCLXXXVIII natus est in loco vulgo dicto Pons dioecesis Urgellensis. Sodalis Instituti sui ministerium in seminario assidue ipso Segoviensi deinde Toletano exercuit.

Eodem die eodemque loco quo Petrus Ruiz de los Paños y Ángel martyrio est decoratus.

Villelmus Plaza Hernádez die XXV mensis Iunii anno MCMVIII in oppido vulgo Yuncos est natus, intra fines archidioecesis Toletanae. Pastoralem industriam varia ratione diligenter in Seminariis Caesaraugustano et Toletano complevit. Die IX mensis Augusti anno MCMXXXVI in loco vulgo dicto Argés, prope urbem Toletanam, martyrii gloriam est adeptus.

Paschalis Carda Saporta die XXIX mensis Octobris anno MDCCCXCIII in oppido vulgo Villarreal est natus, tunc in dioecesi Dertosensi. Rectorem egit Seminarii minoris Belchitensis nec non Seminarii maioris Civitatis Regalensis. Die IV mensis Septembris anno MCMXXXVI in urbe vulgo dicta Oropesa martyrio est coronatus.

Recaredus Centelles Abad die XXIII mensis Maii anno MCMIV natus est in loco vulgo Vail de Uxó, tunc intra fines dioecesis Dertosensis. Munus praefecti et moderatoris studiose explevit in Seminario Dertosensi. Die XXV mensis Octobris anno MCMXXXVI in oppido vulgo Nules martyrii honores est consecutus.

Martinus Martínez Pascual die XI mensis Novembris anno MCMX in loco vulgo Valdealgorfa est natus, dioecesi in Terulensi. Murciae ministerium sedule exercuit in Seminario maiore et minore dioecesis Carthaginensis. Die XVIII mensis Augusti anno MCMXXXVI in vico suo natali martyrium subiit.

Antonius Perulles Estívil die V mensis Maii anno MDCCCXCII in oppido Cornudella natus est, in archidioecesi Tarraconensi. Varia munera obiit in Seminario Burgensi atque moderatorem egit Oriolensis Seminarii. Die XII mensis Augusti anno MCMXXXVI in via inter oppida vulgo dicta Mola et Falset Christi martyr vitam obiit.

Isidorus Bover Oliver die II mensis Maii anno MDCCCXC in urbe vulgo Vinaroz dioecesis Dertosensis est natus. Ministerium sacerdotale explicavit praesertim in Cuernavacensi Seminario atque in comparandis commentariis de vocatione sacerdotali in Collegio Dertosensi. Die II mensis Octobris anno MCMXXXVI apud locum sepulcralem civitatis vulgo dictae Castellón martyrium subiit.

Iosephus María Peris Polo die mensis Novembris anno MDCCCLXXXIX in oppido vulgo Cinctorres est natus, in dioecesi Dertosensi. Moderatorem egit Seminarii Dertosensis, Cordubensis et Barcinonensis. Die XV mensis Augusti anno MCMXXXVI in loco vulgo Almazora martyr est mortuus.

A die XIII mensis Ianuarii anno MCMLIII usque ad diem I mensis Martii anno MCMLXIX Toleti celebratus est processus super fama martyrii trium priorum sacerdotum, de scriptis et de non cultu; de ceteris sacerdotibus triplex processus actus est Dertosae a die II mensis Iulii anno MCMLVIII ad diem I mensis Iulii anno MCMLIX. Vi rescripti Congregationis diei XXXI mensis Maii anno MCMLXXXVIII, selecti sunt in primis inter alios septem sacerdotes et in unum coacti sunt duo processus; additi sunt, per rescriptum diei VII mensis Iulii anno MCMLXXXIX, alii duo sacerdotes, cum novo lemmate. Apparata tandem positione super martyrio, actus est prospero cum exitu Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum die V mensis Martii anno MCMXCIII. Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria die XXII mensis Iunii anno MCMXCIII habita, professi sunt Servorum Dei Petri Ruiz de los Paños y Ángel et octo eius Sociorum mortem verum martyrium esse ducenda. Die VI mensis Iulii anno MCMXCIII Decretum super martyrio evulgatum est Nobis adstantibus. Hodie vero in Basilica Vaticana sancti Petri hanc formulam inter sacra pronuntiavimus: «Nos, vota Fratrum Nostrorum Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi Terulensis et Albarracinensis, Francisci Álvarez Martínez, Archiepiscopi Toletani, Iacobi David, Episcopi Rupellensis, Raimundi Malla Call, Episcopi Ilerdensis, Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana Dioecesi, Raphaelis Torija de la Fuente, Episcopi Civitatis Regalensis, Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi Valentini, nec non plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica, facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Anselmus Polanco et Philippus Ripoll, Petrus Ruiz de los Paños y Ángel et octo Socii, Ioannes Baptista Souzy et sexaginta tres Socii, Dionysius Pamplona et duodecim Socii, Petrus Casani, Carolus Eraña, Fidelis Fuidio et Iesus Hita, Angela a sancto Ioseph Lloret Martí et sedecim Sociae et Vincentius Vilar David Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Anselmi Polanco et Philippi Ripoll die septima Februarii; Petri Ruiz de los Paños y Ángel et octo Sociorum die vicesima tertia Iulii; Ioannis Baptistae Souzy et sexaginta trium Sociorum die decima octava Augusts; Dionysii Pamplona et duodecim Sociorum die vicesima secunda Septembris; Petri Casani die decima sexta Octobris; Caroli Eraña, Fidelis Fuidio et Iesu Hita, die decima octava Septembris; Angelae a sancto Ioseph Lloret Martí et sedecim Sociarum die vicesima Novembris; et Vincentii Vilar David die decima quarta Februarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Octobris, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri decimo septimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana