IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
DEI GENETRIX MARIA
IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS SUB TITULO «PORTA MISERICORDIAE»,
QUAE IN TEMPLO TRANSFIGURATIONIS DOMINI IAROSLAVIAE COLITUR,
PRETIOSO DIADEMATE REDIMITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Dei Genetrix Maria «ea quidem est quae divinae misericordiae interius percipit mysterium» (Dives in misericordia, 9); hac sane signification eam iure vocitamus Portam Misericordiae, quae toti generi human aperit thesaurum divinae miserationis. Et merito a multis saeculis populus fidelis ad eam peregrinatur, humiliter implorans Virginis potentis intercessionem apud divinum Salvatorem.
Igitur, Excellentissimo Domino Ioanni Martyniak, Episcopo Premisliensi ritus Byzantini Ucraini, qui litteris die XXVIII mensis Novembris superiore anno datis communia vota cleri et Christifidelium exprompsit, concedimus libentes ut pulchram valde multisque gratiis praeclaram imaginem Beatae Mariae Virginis sub titulo «Porta Misericordiae» quae in templo Transfigurationis Domini urbis Iaroslaviae pie colitur, Nostro nomine et auctoritate pretioso diademate redimire possit. Contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Octobris, Beatae Mariae Virginis Matris Ecclesiae recurrente memoria, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana