Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUAE SURSUM

VENERABILI SERVAE DEI MARGARITAE BAYS
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Quae sursum sunt sapite, non quae supra terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo!» (Col 3, 2-3).

Hisce verbis nuntius Margaritae Bays breviter optimeque absolvitur. Etsi laica tantum, omnia quae ad rem deducebat convertebat ad Dominus, eius serva evadere cupiens. In Deo abscondita et a vinculis huius mundi seiuncta, vitam Domino Cruci affixo arte iunetam ducere nitebatur.

Margarita die VIII mensis Septembris anno MDCCCXV orta est a modestis agricolis solids fide christiana praeditis Friburgi in loco vulgo La Pierraz, in paroecia loci Siviriez. Sequenti die baptismi aquis abluta est in templo paroeciali, ubi insequentibus annis sacro chrismate est uncta et ad primum convivium eucharisticum adducta.

Vegeta mente ac peculiari instructa ingenio, in ludum missa est ut primas didiceret litteras. Quindecim annos nata tirocinium exercuit vestificae. Vitam cunctam in terra patria transegit, laborem vestificae exsequens nec non domesticae et rusticae praestans famulatum. Familiae veluti ductrix facta est ex eo quod partes educatricis puerorum sustinebat et iurgia placabat inter fratres sororesque, qui summa dilectione earn prosequebantur. Nec defuerunt contumeliae et aegritudines ex illis iurgiis ortae quas silentio suscepit, omnia Dei amore ducta perferens.

Inter fideles paroeciae suae exemplarem vitam degit, quia non tantum cuiuslibet paroecialis actionis particeps fiebat, verum etiam omnibus se exemplum praebebat summae dilectionis erga Christum Eucharisticum et Passum. Cotidie, etiam tempestate adversante, longam pedibus emetiebatur viam ut Eucharistico interesset Sacrificio. Singulis diebus dominicis, ritibus liturgicis expletis, diutine coram tabernaculo in oratione morabatur et per integram horam exercitium Viae Crucis peragebat.

Nullo non tempore ab oratione cessabat. Inde a tenellis annis in orationem adeo impense prolabebatur, ut saepe sociarum suarum ludos relinqueret et in solitudinem secederet ut colloquium cum Deo sub silentio susciperet.

E lectulo maturrime surgebat ut oraret, quod totum per diei spatium non intermittebat ac saepe, exemplum Iesu secuta, totam noctem Dominum precabatur. Ut in orationis ambitu versaretur, Mariale Rosarium assidue recitabat, mente Christi mysteria reputans. Piis peregrinationibus Sanctuaria Beatissimae Virginis Mariae invisebat. Ita vitae suae propositum exsequebatur, perseveranter scilicet coram Deo consistendi, tamen non intermissis domesticis laboribus.

Ex hac eius cum Domino consuetudine ardens oriebatur studium spiritalem ferendi proximis salutem. Quin viribus parceret, christianam doctrinam pueris tradebat, eosque recte orare docebat vitamque sub Iesu conspectu ducere. Aegrotantes et morituros ita alloquebatur: «Infinita est bonitas Dei, quocirca numquam de eius misericordia est dubitandum». Pauperes, quos «praedilectos Dei amicos» appellabat, misericordi animo excipere consueverat.

Altissimo humilitatis sensu apostolatum explicavit, quamlibet respuens laudem et nesciri cupiens. Ad Regni Dei incrementum etiam propriis doloribus contulit, partes scilicet habens Passionis Domini, qui singularibus donis eam ditavit.

Serva Dei XXVI die mensis Iunii anno MDCCCLXXIX, ab omnibus complorata, piissime in Domino obdormivit, unanimi ex consensu sancta iam existimata. Sanctimoniae fama perstante, Episcopus Lausannensis-Genevensis-Friburgensis anno MCMXXVII causam beatificationis et canonizationis incohavit.

Servatis de iure servandis, Nosmet Ipsi die X mensis Iulii anno MCMXC ediximus Servam Dei heroum in modum virtutes theologales, cardinales iisque adnexas exercuisse. Dein apud Congregationem de Causis Sanctorum eventus quidam mirus examini subiectus est, intercessioni eiusdem Servae Dei adscriptus et anno MCMXL patratus pro quodam sacrorum alumno qui mira prorsus ratione letali casu montano est servatus. Casu felici cum exitu pervestigato, die XXIII mensis Decembris anno MCMXCIII Nobis coram Decretum prodiit super miro. Quocirca statuimus ut beatificationis ritus die XXIX mensis Octobris, anno MCMXCV Romae celebraretur.

Hodie igitur in Vaticana Basilica Sancti Petri Apostoli, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: «Nos, vota Fratrum Nostrorum Volfgangi Haas, Episcopi Curiensis, Caroli Iosephi Ruiseco Vieira, Archiepiscopi Carthaginensis in Columbia, Petri Mamie, Episcopi Lausannensis, Genevensis et Friburgensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servae Dei Maria Teresia Scherer, Maria Bernarda Bütler et Margarita Bays Beatarum nomine in posterum appellentur, earumque festum die ipsarum natali: Mariae Teresiae Scherer die decima sexta Iunii; Mariae Bernardae Bütler die decima nona Maii; et Margaritae Bays die vicesima septima Iunii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quae vero hisce Nostris Litteris edicta sunt ac decreta, tam in praesens ea singula valere suamque exserere vim volumus quam posterum in tempus et rata firmaque perpetuo, contrariis quibusvis causis rebusque neutiquam obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Octobris, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana