Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

VENITE BENEDICTI

VENERABILI SERVAE DEI MARIAE TERESIAE SCHERER
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum...Esurivi enim, et dedistis mihi manducare...hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me... Amen dico vobis: Quamdiu fecistis cuni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt 25, 34. 36. 40).

Inter innumeros benedictos Patris qui Evangelium caritatis ad effectum adduxerunt, recensenda prorsus est Serva Dei Maria Teresia Scherer, Confundatrix et prima Antistita Generalis Congregationis Sororum a Caritate Sanctae Crucis ab Ingenbohl, quae, certiores faciens civiles auctoritates de propositis suae Congregationis, testabatur: «acies adimus ut sauciatos curemus; recipimus infirmos etiamsi peste affectos; in carceribus sinimus nos claudi ut ibidem detentos solemur; orphanos excipimus ne sint derelicti. Pauperes et aegrotos prae ceteris dilectos habemus, satiantes eos atque eorum dolores studentes mitigare. Denique adsumus ubique cum prima miseriae humanae necessitas advenit».

Quae, quarta e septem filiis, nata die XXXI mensis Octobris anno MDCCCXXV in oppido «Meggen», in Helvetiorum pago seu canthone Lucerna, intra fines Basileensis dioecesis, a pauperibus sed probis christianis parentibus, ibidem baptizata est nomenque accepit Annam Mariam Catharinam. Post improvisam mortem Patris, eadem adhuc puera propinquis est tradita, qui eius institutioni consuluerunt. Septimum decimum autem agens annum se transtulit ad valetudinarium canthonale Lucernae ubi in domesticam suam educationem incubuit simulque de pauperibus et aegrotis curam suscepit.

Confecta pia peregrinatione ad celeberrimum mariale Sanctuarium Einsiedlense, religiosam vitam cum statuisset amplecti, mense Martio anno MDCCCXLV ingressa est Institutum Sororum Magistrarum a Sancta Cruce, paulo ante a Patre Theodosio Florentini, O.F.M. Cap., conditum, atque eodem anno prima emisit vota sumpto nomine Maria Teresia; postea, duo fere per lustra, nonnullis officis sibi creditis diligentissime functa est. Cum autem anno MDCCCLVI memoratum Institutum in duas distinctas autonomasque Congregationes esset divisum, Serva Dei electa est Antistita Generalis novi Instituti Sororum a Caritate Sanctae Crucis ab Ingenbohl; quod celeriter crevit cuique ipsa sapiens ac sollicita praefuit usque ad mortem, quae evenit die XVI mensis Iunii anno MDCCCLXXXVIII.

Soror Maria Teresia magno rerum agendarum usu praedita erat sed pariter continuo unita Deo vivebat, operibus spiritualibus et corporalibus dedita: solebat enim dicere: «Manus ad laborem et cor ad Deum». Graves quoque aerumnas sustinuit sive ob dissensiones habitas cum Patre Fundatore sive ob pondus aeris alieni ab eodem, interea vita functo, relicti; quod quidem, una cum suis sororibus quas in Christo valde diligebat, multis incommodis perpessis plane solvit. Exstitit sane, interdum inter haud paucas nec leves difficultates, mulier inconcussa fide, strenua animi fortitudine et immensa caritate in omnes, praesertim in pauperes, orphanos, debiles, inhabiles; ad quos sublevandos aperuit per Europam nosocomia, hospitia, domos correptionis, scholar. Paucis verbis, vera Mater pauperum fuit et post eius mortem merito appellate est: «regina caritatis» et «monumentum fidei et heroicae Christianae fortitudinis».

Augescente quidem in dies fama sanctitatis, qua vivens ditabatur, eius Beatificationis et Canonizationis causa inchoata est apud Curiam dioecesanam Curiensem anno MCMXXXI et apud Apostolicam Sedem die XI mensis Decembris anno MCMXLIX. Expletis iure statutis, die a mensis Aprilis anno MCMXCIII, Nos Ipsi declaravimus Servam Dei virtutes theologales, cardinales iisque adnexas heroum in modum coluisse.

Cumque vero die XX mensis Augusti anno MCMLI mira evenisset sanatio eiusdem Servae Dei intercession tributa – super qua instructus fuit processus Apostolicus apud Curiam Viennensem, causae Actores subdiderunt sanationem, quae miraculum putabatur, explorationi Congregationis de Causis Sanctorum. Eventu feliciter pervestigato a medicis ac theologis dietae Congregationis, die XXIII mensis Decembris anno MCMXCIII evulgatum est Decretum super miro coram Nobis. Quapropter statuimus ut Beatificationis ritus Romae celebraretur die XXIX mensis Octobris anno MCMXCV.

Hodie igitur in Patriarchali Basilica Sancti Petri in Vaticano inter Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:

«Nos, vota Fratrum Nostrorum Volfgangi Haas, Episcopi Curiensis, Caroli Iosephi Ruiseco Vieira, Archiepiscopi Carthaginensis in Columbia, Petri Mamie, Episcopi Lausannensis, Genevensis et Friburgensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servae Dei Maria Teresia Scherer, Maria Bernarda Butler et Margarita Bays Beatarum nomine in posterum appellentur, earumque festum die ipsarum natali: Mariae Teresiae Scherer die decima sexta Iunii; Mariae Bernardae Butler die decima nona Maii; et Margaritae Bays die vicesima septima Iunii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quae vero per has Litteras decrevimus nunc et in posterum rata esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Octobris anno MCMXCV, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana