Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUO FIRMIORES

IN REPUBLICA MOZAMBICI NUNTIATURA APOSTOLICA CONDITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quo firmiores reddantur magisque in dies fiant frugiferae necessitudinis rationes inter hanc Apostolicam Sedem et Rempublicam Mozambici hoc ipso die feliciter initae, simulque aptius provideatur spirituali regimini atque progression catholicorum fidelium illic degentium, Nobis peropportunum videtur in memorata Natione Apostolicam Nuntiaturam condere. De communi igitur utriusque partis voto, audita quoque Congregatione pro Gentium Evangelizatione, summa Nostra potestate harumque Litterarum virtute in Republica Mozambici Nuntiaturam Apostolicam constituimus, factis omnibus iuribus, privilegiis, honoribus, praerogativis et indultis, quae huiusmodi Legationum, praesertim in territoriis sub iurisdictione Congregationis, quam diximus, positis, propria sunt. Has denique Litteras, in forma Brevis maioris expeditas, nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Decembris, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana