Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER INSIGNES

SANCTUARIUM NATIONALE NICARAGUANUM,
QUOD BEATAE MARIAE VIRGINI IMMACULATE CONCEPTAE DICATUM,
IN URBE «EL VIEJO» INTRA FINES DIOCESIS LEONENSIS IN NICARAGUA EXSTAT,
 AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Inter insignes sacras aedes dilectae Nicaraguanae Nationis merito recensetur templum beatae Mariae Virgini immaculate Conceptae dicatum, quod in urbe «El Viejo» intra fines dioecesis Leonensis in Nicaragua exstans, sanctuarium nationale antiquitus habetur. Ad istud enim Christifideles e variis regionibus frequentes accedunt veneraturi gratiosam imaginem Deiparae Virginis eodem titulo invocatae, quae, ut fert historia, anno MDLXV a fratre Roderico Sanctae Teresiae Abulensis allata, volvente anno MDCCXLVII inter iubilantes cives sollemni ritu coronata est. Qua re, cum Venerabilis Frater Boscus M. Vivas Robelo, Episcopus memoratae Sedis, litteris anno MCMXCIV datis, etiam cleri populique sui nomine postulaverit ut templum idem titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, praecipuae benevolentiae documentum cupientes praebere, tam sollertis Pastoris precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus. Ratis igitur plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica potentate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum sanctuarium nationale, quod diximus, ad Basilicae Minoris gradum dignitatemque evehimus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine exornatis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Minime vero dubitamus quin concessus honor causa sit laetitiae carissimis Nicaraguanis filiis, quos proxime, benignissimo dante Deo, invisemus sollicitudine et affectu summi Pastoris Ecclesiae et universalis Patris. Has denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Decembris, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana