IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
IN FOEDERATIS
OMNIA TRIBUUNTUR IURA ET LITURGICAE CONCESSIONES,
QUAE BASILICIS MINORIBUS RITE COMPETUNT,
ECCLESIAE CATHEDRALI ARCHIDIOECESIS NOVARCENSIS
IN FOEDERATIS CIVITATIBUS AMERICAE SEPTEMTRIONALIS,
QUAM SUMMUS PONTIFEX IOANNES PAULUS PP. II,
PER APOSTOLICAM VISITATIONEM IN EADEM ARCHIDIOECESI,
DIE IV MENSIS OCTOBRIS ANNO MCMXCV,
TITULO AC DIGNITATE BASILICAE MINORIS «MOTU PROPRIO» INSIGNIVIT
Ad perpetuam rei memoriam. – In Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis merito sane celebratur ecclesia cathedralis Novarcensis archidioecesis Sacratissimo Cordi Iesu dicata atque magnitudine et artis operibus decora, quae non solum exstat sedes Archiepiscopi Metropolitae ipsius civitatis sed etiam notum est centrum spiritualis vitae operumque evangelizationis et caritatis. Quod templum, ut est cognitum, Nos Ipsi, oblata occasione Nostrae Visitationis in eadem archidioecesi, die IV mensis Octobris hoc anno, titulo ac dignitate Basilicae Minoris «motu proprio» decoravimus. Nunc quidem, instante Venerabili Fratre Theodoro Edgario McCarrick, sacrorum Antistite memoratae archidioecesis, per litteras die XIII praeteriti mensis Octobris datas, ratis plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatitbus, hac in re egit, summa Apostolica potestate cathedrali ecclesiae, quam diximus, perquam libenter concedimus omnia iura ac liturgicas concessiones, quae templis hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «de titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Decembris, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana