IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
SANCTI IOSEPHI
ECCLESIAE CATHEDRALI SANCTO IOSEPHO DICATAE IN DIOECESI
SANTI IOSEPHI IN CALIFORNIA, BASILICAE MINORIS DIGNITAS TRIBUITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Sancti Iosephi cultum libentes sane promovimus, «ut erga universae Patronum Ecclesiae pietas in omnibus christifidelibus augescat necnon in Redemptorem ipsum amor cui ille ceteris praefulgens in exemplum deserviit» (Redemptoris custos, 1).
Laetantes igitur accepimus postulationem Venerabilis Fratris Rolandi Petri DuMaine, primi Episcopi dioecesis Sancti Iosephi in California, qui enixe petiit ut suum templum cathedrale Sancto Iosepho dicatum ab Apostolica Sede titulo Basilicae Minoris honestaretur. Audito quidem consilio Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, certiores facti omnia instituta ad cultum sollemniorem necessaria ibi accommodata esse, Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine statuimus ut ecclesia cathedralis Sancto Iosepho dicata in dioecesi Sancti Iosephi in California in posterum dignitate Basilicae Minoris frui possit, iuribus additis et privilegiis huiusmodi templorum propriis, servatis iis quae servanda sunt secundum Decretum «de titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX evulgatum. Quae vero concedimus, volumus nunc et semper firma esse, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Decembris, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana