Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MATER PULCHRAE

IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS DE FATIMA,
QUAE IN ECCLESIA PAROECIALI OPPIDI V. D. TRZEBINIA
IN ARCHIDIOECESI CRACOVIENSI COLITUR, PRETIOSO DIADEMATE REDIMITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Mater pulchrae dilectionis, christianis tertii millennii in magnum Iubilaeum procedentibus quoddam erit Sidus, quod firmiter gressus Domino obviam moderabitur» (Tertio millennio adveniente, 59). Gaudemus ideo quod populus fidelis Redemptoris Matrem semper augescente devotione veneratur atque Nos Ipsi conamur eidem ubique in orbe favere.

Petenti igitur Venerabili Fratri Nostro Francisco Macharski, Archiepiscopo Cracoviensi, Successori Nostro in illa nobili Sede, qui litteris die XVII mensis Iunii hoc anno datis communia vota cleri et Christifidelium exprompsit, tam libentius concedimus ut gratiosa multisque gratiis praeclara imago Beatae Mariae Virginis de Fatima, quae in ecclesia paroeciali Sacratissimi Cordis Iesu oppidi v. d. Trzebinia pie colitur, Nostro nomine et auctoritate pretioso diademate redimiri possit, firma spe ducti fore ut Marialis cultus plurimos homines illius regionis magis magisque ad fidem et Dei mandatorum observantiam inducere valeat. Contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Septembris, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana