Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

APPREHENSIS SERVIS

VENERABILIBUS SERVIS DEI VINCENTIO LEWONIUK ET
SOCIIS MARTYRIBUS BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt» (Mt 21, 35).

Eandem sortem pro fide tuenda perpessi sunt Venerabiles Dei Servi Vincentius Lewoniuk et duodecim socii, pertinentes ad Uniatum Ecclesiam quae anno MDXCVI secundum conventionem Unionis Brestanae est condita. Hi martyres, modesti ruricolae regionis quae Podlasie appellatur, cruenta Russiae Zaristae persecutione grassante, pro fidei defensione summa eminuerunt alacritate. Anno MDCCXCIV dissoluta est Ecclesia Uniatum in Ucraina, anno MDCCCXXXIX in Bielorussia et in Lituania, mansit illa autem in dioecesi Chelmensi, in Regno Poloniae. Auctoritates Russiae nomine imperatoris consilium ceperunt hanc quoque ecclesiam abolere; id est eam Ecclesiae orthodoxae adiungere; prius quidem episcopum deportaverunt et sacerdotes unitatem cum Ecclesia catholica tenere volentes. Ob infragilem fidelitatem multi eorum in Siberiam exportati sunt, alii in carcerem coniecti, alii a paroecia amoti. Laici, etsi suis pastoribus destituti, templa, liturgiam et communionem cum Romano Pontifice audacter defendebant.

Mense Ianuario anno MDCCCLXXIV omnia Uniatum templa clausa sunt, immo orthodoxis concredita. Quando parochus Uniatum pagi Pratulin exsilium subiit, fideles consilium firmiter inierunt de templo aliis non tradendo.

Die XXIV mensis Ianuarii anno MDCCCLXXIV turba militum advenit. Uniates illuc se contulerunt, ad omnia parati, dummodo fidem tuerentur. Propinquis vale dicto, festivas induerunt vestes quoniam – uti illi aiebant – de sacratissimo eventu agebatur.

Quia dux militum neque per minas neque per blanditias cogere potuit Uniates ut templum relinquerent, iussit ut armis mortifere percuterentur. Tunc Uniates in sepulcrali loco prope templum in genua subsiderunt et canticum modulantes in pace mortem oppetiverunt, non exsecrantes in persecutores, sed clamantes «iucundum esse pro fide mori».

Die XXIV mensis Ianuarii anno MDCCCLXXIV pro fide et unitate Ecclesiae occubuerunt tredecim Uniates: ex pago vulgo Woroblin: Vincentius Lewoniuk, quinque et viginti annos natus; ex vico Legi: Daniel Karmasz, octo et quadraginta aetatis annos, et Lucas Bojko, duos et viginti annos; ex pago Zaczopki: Constantinus Bojko, undequinquaginta annos; Constantinus Łukaszuk, quinque et quadraginta annos; Anicetus Hryciuk, undeviginti annos; Philippus Geryluk, quattuor et quadraginta annos, et Onuphrius Wasyluk, unum et viginti annos; ex vico Bohukaly: Bartholomaeus Osypiuk, triginta annos natus; ex vico Derlo: Ignatius Frańczuk, quinquaginta annos; Ioannes Andrzejuk, sex et viginti annos; Maximus Hawryluk, quattuor et triginta annos, et Michael Wawryszuk, unum et viginti annos.

Horum martyrum corpora a militibus Russicis sunt sepulta nulla habita veneratione et impedita propinquorum praesentia; eorum sepulcra cum superficie terrae sunt aequata ut in oblivionem darentur. Catholici tamen, adepta Poloniae libertate, splendidum in hoc loco aedificarunt mausoleum. Die XVIII mensis Maii anno MCMXC horum martyrum exuviae in ecclesiam paroecialem in Pratulin sunt translatae. Sententia populi erat: qui vitam pro fide et Ecclesiae unitate dederunt martyres habendi sunt. De eorum veneratione cognitionem habebant Pius IX, Leo XIII et Pius XII. Quandoquidem annorum decursu fama fidei et virtutum eorum crescebat, Episcopus Siedlecensis Causam beatificationis et canonizationis anno MCMXXXVIII incohavit. Servatis de iure servandis, Nobis coram die XXV mensis Iunii anno MCMXCVI Decretum prodiit super Martyrio. Statuimus igitur ut ritus beatificationis Romae haberetur die VI mensis Octobris eodem anno MCMXCVI. Hodie igitur in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, intra Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Nowak, Episcopi Siedlecensis, Desmondi Connell, Archiepiscopi Dublinensis, Antonii Mariae Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, et Mariani Jaworski, Archiepiscopi Leopolitani Latinorum, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Vincentius Lewoniuk et duodecim Socii, Edmundus Ignatius Rice, Maria Anna Mogas Fontcuberta et Marcellina Darowska Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Vincentii Lewoniuk et duodecim Sociorum die vicesima tertia Ianuarii; Edmundi Ignatii Rice die quinta Maii; Mariae Annae Mogas Fontcuberta die sexta Octobris; et Marcellinae Darowska die quinta Ianuarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae vero decrevimus volumus firma esse ac rata in perpetuum, contraries rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Octobris, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana