Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

DOMINUS PASCIT

VENERABILI DEI SERVAE CATHARINAE JARRIGE
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. - « Dominus pascit me, et nihil mihi deerit » (Ps 23[22], 1). Hac de re plane conscia Venerabilis Dei Serva Catharina Jarrige totam suam vitam in Deo et proximo deserviendum contulit. Cum « in valle umbrae mortis »(Ps 23[22], 4) ambulabat ut vexatos sacerdotes iuvaret, cum ostiatim pro pauperibus mendicabat, in quibus vultum Christi patientem agnoverat, cum aegrotis adsidebat atque misericordiae opera agebat, gerebat ipsa in corde suo Dominum, suum scilicet scutum et praesidium (cfr Ps 84[83], 12), quem, in mundum lucem effundens Evangelii, testabatur. Novissima ex septem liberis alicuius familiae agricolarum, mulier haec fortis et animosa die IV mensis Octobris anno MDCCLIV orta est in oppido quod Doumis dicunt hodiernae dioecesis Sancti Flori. Puella opera agrestia exercuit, deinde compluribus familiis opitulata est, sibi aestimationem concilians ob fidelitatem et operis prudentiam. Robusta fuit corpore, laeta ingenio, sermone soluta. Postquam XIII fere annos nata primum sacram Eucharistiam recepit, in spiritus fervore adolevit atque cum adulta intellexisset a Deo se vocari ad eidem inserviendum, se ipsam et mundi illecebras proiecit. XXIV annos fere nata cum duobus sororibus ad oppidum Mauriac se contulit atque secundum regulam tertii Ordinis Sancti Dominici vota nuncupavit. Quae res ei fuit nuptiale foedus cum Deo ictum ac praecipuum de corporis spiritusque operibus misericordiae officium. Quocirca amanter catechesi tradendae, pauperibus iuvandis, aegrotis, captivis, moribundis curandis sese dicavit. Omnes dilexit et ab omnibus est redamata. Agnomen ei indiderunt « Catinon menette », scilicet Catharinam parvam monialem indigentium. Eius caritas liberalis fuit potissimum reipublicae immutatione Gallicae obveniente, quo tempore Dei Serva schismatis scissuram persensit quam civilis cleri constitutio procuravit. Veluti S. Catharina Senensis animose fidem, amorem in Christum, Ecclesiam, sacerdotes Pontifici fideles professa est. His morti et exsilio obnoxiis, absconditis ac tamen petitis, gravi suo incommodo et periculo, corporis et spiritus solacium praebuit, cum eosdem in sacramentis ministrandis iuvaret et sacerdotium fidelium commune ipsa exerceret. Iuvenem Sacerdotem Filiol, capitis damnatum, solata est eundemque ad patibulum est persecuta. Hanc propter de membris Christi patientibus sollicitudinem atque de Ecclesiae ministris, anno MDCCXCIV in carcerem coniecta est et in ius vocata. Aetate civilis religiosique motus transacta, clerum iuvare perrexit, ut paroecia in oppido Mauriac iterum constitueretur atque XXII per annos in illius loci valetudinario infirmorum fuit ministra: fuit femina « plena operibus bonis et eleemosynis »(Act 9, 36), quae omnia Christi nomine patravit, qui eam confortabat (cfr Philp 4, 13). Inermis sed fide et continuata precatione bene instructa Mariali praesertim Rosario sana et operosa usque ad postremos quinque sui terrestris exitus dies, vitae operumque sanctitate emicuit. « Emori volo iustorum morte » dictitabat. Sic die IV mensis Iulii anno MDCCCXXXVI in oppido Mauriac contigit. Quandoquidem « opera eos sequuntur beatos qui in Domino moriuntur (cfr Apc 14, 13), Catharina sanctitatis fama circumfusa, in historia et populi veneratione perstitit. Beatificationis et canonizationis Causa anno MCMXI incohavit in dioecesi Sancti Flori. Die XXV mensis Iunii anno MCMXCVI Decretum super miro prodiit, quod anno MCMXXXVI evenit quodque eiusdem Venerabilis intercessioni adscriptum est. Statuimus igitur beatificationis ritus ut Romae celebraretur die XXIV mensis Novembris eiusdem anni.

Hodie igitur, in Vaticana Basilica Sancti Petri, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: Nos, vota Fratrum Nostrorum Rinaldi Stecher, Episcopi Oenipontani, Christophori Schönborn, Archiepiscopi Vindobonensis et Renati Séjourné, Episcopi Sancti Flori, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Dei Servi Otto Neururer, Iacobus Gapp et Catharina Jarrige Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali: Ottonis Neururer die tricesima Maii; Iacobi Gapp die decima tertia Augusti; et Catharinae Jarrige die quarta Iulii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Spectabilis haec mulier claras dedit religiosae pietatis operumque bonorum testificationes, quae, animarum studio incitata, multos homines iuvit iisque opem liberaliter tulit. Exoptamus igitur ut salutifera Domini dona et Evangelii beneficia illi affatim adipiscantur eiusdem exemplo suffulti et praesidio.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Novembris, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri undevicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana