IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
SANCTISSIMA EUCHARISTIA
PAROECIALE TEMPLUM SANCTISSIMO SACRAMENTO DICATUM,
QUOD IN URBE «COLONIA DEL SACRAMENTO» EXSTAT,
IN DIOECESI MERCEDANIANA, AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Sanctissima Eucharistia, quae totius vitae christianae fons exstat et culmen, quam praestantissimum in Ecclesia occupat locum, utpoteque Dei Populi in terris peregrinantis, sacro convivio refecti, unitatem apte significet efficiatque. In praesens quidem cogitatio Nostra vertitur ad christifideles paroeciae a Sanctissimo Sacramento in Uruguaiana urbe «Colonia del Sacramento», qui inde a XVIII saeculo hoc augustissimum Mysterium ferventi prosequuntur cultu, sicut ostendit crescens numerus peregrinantium qui ex diversis locis et nationibus ad tantum Sacramentum adorandum illuc congregantur. Rebus sic stantibus, omnino occurrendum duximus precibus Venerabilis Fratris Caroli Mariae Collazzi, Episcopi Mercedaniani, qui suo nomine, audita unanima Coetus Episcoporum Uruguaiae sententia, optata pariter cleri et fidelium interpretans, efflagitavit ut dicta sacra aedes a Sanctissimo Sacramento titulo et dignitate honestaretur Basilicae Minoris. Quam ob rem, ea prorsus confirmantes quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis quondam a Nobis facultatibus, hac de re decrevit, Apostolica Nostra usi potentate, paroeciale templum a Sanctissimo Sacramento, in numerum referimus Basilicarum Minorum, additis pariter iuribus et privilegiis quae ad id genus Basilicas pertinent, atque servatis quae requirit Decretum «De Titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris editum, anno MCMLXXXIX. Quibusvis rebus contrariis minime obsistentibus. Plurimum quidem habemus spei ut fideles, aucta huius aedis dignitate, ad maiorem pietatem erga Eucharisticum Mysterium in dies incendantur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Martii, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana