Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SPECTABILE HOC

SACRA CATHEDRALIS AEDES BEATAE MARIAE VIRGINI IN CAELUM
ASSUMPTAE DICATA, INTRA DIOCESIS IAURINENSIS FINES SITA,
IN CATALOGUM BASILICARUM MINORUM REFERTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Spectabile hoc templum visu a media iam aetate repetit memoriam, quod annorum decursu fidelium industriam demonstrat et peculiarem ipsorum in Virginem Mariam animi affectionem. Ibidem porro effigies quaedam reperiuntur affabre confectae, ut cultus ac religio aptius explicentur. Congruentes igitur iustasque repperimus causas postulatis satisfaciendi, quae nuper admovit Venerabilis Frater Ludovicus Papai, Episcopus Iaurinensis qui, vota cleri fideliumque significans, flagitavit ut Beatae Mariae Virgini in caelum Assumptae dicatum cathedrale templum, ipsius in dioecesi situm, inter Basilicas Minores referretur, iuribus et privilegiis publice riteque locupletaretur. Itaque rata omnino habentes quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum statuit, Apostolica Nostra pro auctoritate, sacrum aedificium de quo supra est facta mentio, Basilicarum Minorum dignitate tituloque decoramus, omnibus iuribus et privilegiis templis his consentaneis exornamus. Teneatur deinde Decretum «de titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX evulgatum, contraries rebus minime officientibus quibuslibet. Ceterum, quemadmodum Ipsi Nos nuper fervide Deiparam inibi sumus deprecati, iterurn nunc caelestis Matris devocamus in fideles istos patrocinium, quae eosdem tueatur opemque suam supernam afferat, ut vicissim ferventius illi in christiana opera incumbant.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Martii, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana