IOANNES PAULUS PP. II
LITTERA APOSTOLICA
IMPENDAM ET SUPERIMPENDAR
VENERABILI SERVO DEI IOANNI BAPTISTAE
PIAMARTA BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. - « Impendam et superimpendar ipse pro animabus vestris » (2 Cor 12, 15).
Spiritus Domini, qui Ecclesiam suam numquam derelinquit, ardens suscitavit in corde sacerdotis Ioannis Baptistae Piamarta salutis iuvenum studium, praesertim eorum qui opus faciunt.
Dignus Christi minister natus est Brixiae die XXVI mensis Novembris anno MDCCCXLI humillima de familia et, matre orbatus, a probis sacerdotibus in oratorio S. Thomae est educatus. Ad sacerdotium se accommodavit in Seminario dioecesano atque die XXIII mensis Decembris anno MDCCCLXV ordinationem presbyteralem accepit. Viginti per annos, primum vicarius postea autem parochus, se dicavit ministerio paroeciali inter rusticos et urbanos homines, ibique eminuit amore pauperum et aegrotantium, assidua oratione et liturgiae cura, constanter et sapienter se dedendo catechesi tradendae. In difficilibus rerum adiunctis, in quibus iuvenes versabantur, opere orbati et gravi spirituali periculo vexati, diu meditatus est operis institutionem quod necessitatibus eorum occurreret. Una cum presbytero Petro Capretti, qui clarus exstitit pauperum clericorum institutor, integris viribus se dedidit Instituto Artigianelli a se condito, in quo plurimi iuvenes ad opus navandum aptantur, ad vitam civilem adque christianam virtutem. Nec defuerunt angustiae, conflictationes et destitutiones, quas omnes ipse constanti animo toleravit, arbitratus sibi divinitus concreditum esse munus instituendi iuvenes, atque non intermissa sustentatus oratione. Vir admodum operosus, in primis coluit vitam absconditam in Christo. Paulum apostolum est imitatus, cuius sententiam « Mihi vivere Christus est in se ipso conatus est efficere. Numquam ei pauperrimo defuit fiducia in divina Providentia. Instanter hortatus est gratum animum erga benefactores. Ab iuvenibus, quos aluit, habitus est pater sollicitus et sapiens, severus simul et indulgens. Anno MDCCCXCV, una cum strenuo Patre Ioanne Bonsignori, viro rerum rusticarum peritissimo, Coloniam rusticam in Remedello condidit, scholam quandam quae mox facta est novae agriculturae lumen.
Persuasum sibi habens sine bona doctrina iuvenes non posse novis occurrere temporibus contentionibus religiosis, politicis et socialibus vexatis, inchoavit ipse validam libris edendis operam. Operam secum navantibus proposuit exemplar Sacrae Familiae Nazarethanae; ita orta est, anno MCM, Congregatio Sacrae Familiae de Nazareth. Cum Matre Elisabetha Baldo constituit deinde etiam feminarum Congregationem, quam nominare voluit Humilium Servarum Domini. Mortuus est die XXV mensis Aprilis anno MCMXIII, cum sibi nominis famam acquisivisset patris amantissimi, educatoris exculti atque exemplar reliquisset insignis sanctitatis sacerdotalis et religiosae.
Sanctitatis fama, qua in vita est circumfusus, post mortem eum prosecuta est, quamobrem Episcopus Brixiensis anno MCMXLIII Causam beatificationis et canonizationis inchoavit. Expletis quae iure statuta sunt, Nos Ipsi die XXII mensis Martii anno MCMLXXXVI declaravimus Servum Dei exercuisse heroico in gradu virtutes theologales, cardinales iisque adnexas. Aliquot post annos apud Curiam Brixiensem celebrata est canonica inquisitio de quadam mirabili sanatione, eius intercessioni attributa. Effectis consuetis examinationibus medicorum, deindeque etiam theologorum Cardinalium et Episcoporum certo cum exitu, coram Nobis promulgatum est decretum de miro die VIII mensis Aprilis anno MCMXCVII. Decrevimus ergo ut beatificationis ritus perageretur die XII insequentis mensis Octobris.
Hodie igitur in Petriano Foro, inter sacra hanc elocuti sumus Canonizationis formulam:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Iesu Humberti Velázquez Garay, Episcopi Celayensis, Brunonis Foresti, Archiepiscopi-Episcopi Brixiensis, Rochi Talucci, Episcopi Tursiensis-Lacunerulonensis, Alberti Houssiau, Episcopi Leodiensis, et Richardi Fontana, Archiepiscopi Spoletani-Nursini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Elias a Succursu Nieves, Ioannes Baptista Piamarta, Dominicus Lentini, Maria a Iesu Aemilia d'Oultremont vidua van der Linden d'Hooghvorst et Maria Teresia Fasce Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Eliae a Succursu Nieves die decima Octobris; Ioannis Baptistae Piamarta die vicesima sexta Aprilis; Dominici Lentini die vicesima quinta Februarii; Mariae a Iesu Aemiliae d'Oultremont vidua van der Linden d'Hooghvorst die undecima Octobris; et Mariae Teresiae Fasce die duodecima Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Qua quidem feliciter pronuntiata formula et sueta etiam oratione habita de vita et virtutibus Beatorum, quos modo publice nominavimus, eos venerati sumus summaque Ipsi cum religione primi invocavimus, universa cum christifidelium assistente turba magnopere laetantes de his novis Beatis, qui inter tot Ecclesiae filios filiasque veluti stellae splendentes mirabiliter emicuerunt atque pro multis hominibus his nostris difficilioribus temporibus singularia vitae christianae constituti sunt exemplaria et praestantes magistri.
Quae autem statuta hic sunt, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibusvis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Octobris, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana