IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
PRAE OCULIS
TEMPLUM PAROECIALE DEO DICATUM IN HONOREM SANCTI KUNIBERTI
EPISCOPI IN COLONIA AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Prae oculis semper habentes spiritale Christifidelium bonum, laetamur sane quotiescumque occasio Nobis datur divinum cultum diffundendi atque sacras in toto orbe aedes exornandi. Ideoque, cum Venerabilis Frater Noster Ioachim Meisner, Archiepiscopus Coloniensis, cleri populique vota interpretatus, rogaverit ut templum paroeciale Deo dicatum in honorem Sancti Kuniberti episcopi in Colonia situm ad dignitatem Basilicae minoris eveheretur, petitioni libenti animo obsecundare volumus. Itaque de Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum consultu, Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, statuimus ut sacra illa aedes ad titulum ac dignitatem Basilicae minoris evehatur, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis hoc nomine insignibus rite competunt, secundum Decretum «De titulo Basilicae minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX datum. Contrariis quibusvis non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Ianuarii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana