IOANNES PAULUS PP. II
Ad perpetuam rei memoriam. — Sacras inter aedes Tlalnepantlanae archidioecesis merito celebratur sanctuarium beatae Mariae Virginis titulo « Nuestra Senora del los Remedios », cuius antiqua ac prodigialis imago ibidem servata atque anno MCMLXXIV « nomine et auctoritate Summi Pontificis a coronata utpote dioecesani cleri Regina, impensa pietate colitur a presbyteris et fidelibus eiusdem Ecclesiae, quae eandem Virginem suam Patronam habet. Constat insuper hoc templum, notum centrum spiritualis vitae operumque caritatis, apud quod aedificatum fuit Seminarium maius, esse arte coniunctum cum Nostra Patriarchali Basilica Lateranensi de Urbe. Qua re, cum Excellentissimus Dominus Emmanuel Perez-Gil Gonzalez, bo. mem., tune Archiepiscopus Metropolita Tlalnepantlanus, litteris die xxi mensis Novembris anno McMxCiv datis, etiam cleri populique sui nomine postulaverit ut templum idem titulo ac dignitate Basilicae minoris honestaremus, Nos, paternae benevolentiae documentum dilectis filiis Mexicanis cupientes praebere, enixis precibus nunc libenter obsecundandum esse putamus. Ratis igitur plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, sum-ma Apostolica potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum sanctuarium, quod diximus, ad Basilicae minoris gradum dignitatemque evehimus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum e De titulo Basilicae minoris » die Ix mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxv mensis Augusti, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana