IOANNES PAULUS PP. II
Ad perpetuam rei memoriam. — Procendentibus christianae salutis ternporibus omnium ordinum fideles ad Virginem Mariam fidenti animo decurrerunt, probe scientes superna se beneficia indulgenter accepturos. Nos vero hanc pietatem cupimus augeri et proferri, ideoque subveniendum censuimus postulatis Venerabilis Fratris Ioannis Antonii Reig Pla, Episcopi Segobricensis-Castellionensis, qui poposcit, ut clara imago Beatae Mariae Virginis « Nuestra Senora de la Misericordia », quae in urbe Burriana colitur, nomine auctoritateque Nostra pretioso diademate coronaretur. Itaque, probatis its quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum statuit, potestatis Nostrae usi plenitudine, concedimus ut Beatae Mariae Virginis imago quam supra memoravimus pretioso diademate nomine Nostro Nostraque auctoritate redimiri possit, ob oculos videlicet sacrae liturgiae habitis praescriptis. Ceterum enixe huius loci fideles cohortamur, ut maiorum sectantes exempla, Virginis imagine eximiis honoribus elata, maiorem in caelestem Matrem conferant pietatem ipsamque suae vitae habeant solamen ac praesidium.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die vu mensis Septembris anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana