Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

VERE TAMQUAM

TEMPLUM BEATISSIMAE VIRGINI MARIAE SUB TITULO WALLFAHRT MARIA
 BRÜNNLEIN IN URBE WEMDING SITUM, QUOD INTRA FINES DIOECESIS
 EISTETTENSIS EXSTAT, AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. Vere tamquam fidei catholicae angularis lapis in antiqua communitate ecclesiali Eistettensi in urbe Wemding sublimis eminet sacra aedes Beatissimae Mariae Virginis sub titulo Wallfahrt Maria Briinnlein, ad quam tribus iam saeculis christifideles impensa recurrunt pietate. Qua re motus, Venerabilis Frater Valtherus Mixa, Episcopus dioecesis Eistettensis, communia cleri fideliumque suorum preces ac vota excipiens, litteris die V mensis Februarii hoc anno datis, a Nobis petivit ut eadem sacra aedes titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaretur. Nos, peculiare dilectionis Nostrae documentum cupientes praebere, enixis precibus obsecundandum esse censuimus. De sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute sacram aedem, quam memoravimus, titulo ac dignitate Basilicae minoris decoramus, cum omnibus iuribus et liturgicis concessionibus, quae aedibus id genus rite competunt, iis tamen servatis quae, secundum Decretum « De titulo Basilicae minoris » die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Ceterum vota facimus ut auctus tam antiquae ac nobilis ecclesiae honor bene vertat in spiritale bonum omnium fidelium qui in eam ingredientur Dei auxilium nec non validissimum Beatae Mariae Virginis patrocinium rogaturi. Has denique Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Septembris, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana