Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

NOS VOS*

DEI VENERABILIS SERVUS, IOSEPHUS ANTONIUS TOVINI,
CAELITUM BEATORUM REFERTUR IN FASTOS.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Nos vos me elegistis, sed Ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fruetum afferatis, et fruetus vester maneat» (Io 15, 16). Vocare Dominum omnes homines, suo ut quisque in vitae statu sanctitatem adipiscatur cum Venerabilis Dei Servus Iosephus Antonius Tovini perbene noverit, intra suae aetatis societatem Evangelium est testificatus seque officio obstrinxit ut Dei regnum inter homines aedificaret viamque sic sanctimoniae percucurrit. Ardens hic Christi discipulus die XIV mensis Martii anno MDCCCXLI ortus est in oppido «Cividate Camuno» parentibus Moyse et Rosa Malaguzzi qui primam ei christianam impertiverunt institutionem. Municipalis collegii apud «Lovere» fuit alumnus ubi ingenii dotibus morumque praestitit integritate. Cum condicione pauperiore esset ipsius domus, hospes receptus est in collegium Veronae a sacerdote Nicholao Mazza conditum suscipiendis egenis adulescentibus, atque postremos duos lycaei annos in Seminario dioecesano traduxit. Patre vita functo mense Iulio anno MDCCCLIX perstitit cum minoribus aetate fratribus quos sustineret. Post lycaei licentiam iuris prudentiae facultati nomen dedit apud Patavinam Studiorum Universitatem, cum eodem tempore suam operam alicui iurisconsulto Veronensi navaret. Disciplinis Universitatis absolutis etiam matre orbatus est. Insequenti tempore apud Universitatem Papiensem lauream est adeptus deindeque ad vitae suae munus sese comparavit in officio legis periti atque notarii loco iam memorato «Lovere». Pergrave interea opus suscepit alterius moderatoris et praeceptoris in municipali collegio eodem in palustri oppido. Brixiam se contulit anno MDCCCLXVII, hospes primum sacerdotis Petri Capretti, postmodo advocati Iordani Corbolani cuius filiam Aemiliam in matrimonium duxit quorum conubium a Domino decem liberis est decoratum. Tamquam urbis praefectus «Cividate», publicae commoditatis praestantiora opera peregit: nam adiuvavit ut conderetur argentaria mensa apud Breno «Banca di Vallecamonica» atque alacri voluntate operam dedit exstruendae ferriviae qua vallis illa cum urbe principe Brixiensi coniungeretur. Insigniter partes contulit ad acta diurna catholica excitanda quibus nomen «Il Cittadino di Brescia». Utiliter se in pauperrimorum ac debilium tutelam impendit. Sibi cum persuasisset necesse esse plenam praestari libertatem oeconomicam catholicorum Institutorum praesertim vero educationis, excitavit Brixiae anno MDCCCLXXXVIII mensam cui nomen «Banca San Paolo» octoque post annis Mediolani alteram «Banco Ambrosiano» appellatam. Acriter principium tuitus est libertatis in docendo sustinuitque liberam scholam ubi, inter alia, instrumentum repperit validum quidem ad iuniores homines efformandos etiam in civilibus ac socialibus officiis. Anno MDCCCLXXXII asylum constituit «Giardino d'infanzia s. Giuseppe» et collegium «Ven. A. Luzzago» tum etiam «Scholarium patronatum» atque «Opus fidei in Italiae scholis conservandae»; statuta contexuit societatis de vitae cautione cui titulus «Lega per insegnanti cattolici» anno MDCCCXCI quo insuper commentarios condidit «Fede e Scuola» nuncupatos. Operam praeterea dedit ut sodales Societatis Iesu «Leonis XIII Institutum» Mediolani gubernandum susciperent. Anno MDCCCXCIII commentarios paedagogicos ac didacticos concepit «Scuola italiana moderna» dictos nec non hebdomadalem scriptionem «La voce del popolo». Obiit Brixiae die XVI mensis Ianuarii anno MDCCCXCVII, eiusque exuviae sollemni ritu sunt translatae in sancti Lucae templum Brixiemse die X mensis Septembris anno MDCCCCXXII. Disseminata sanctitatis fama effecit ut beatificationis institueretur causa anno MCMXLVIII. Omnibus quae hac in re statuunt iura rite peractis die VI mensis Aprilis anno MCMXCV, ediximus hunc Dei Servum heroum in modum theologales et cardinales adnexasque factitavisse virtutes. Interea apud Lucensem curiam anno MCMXCVI canonica expleta est inquisitio in asseveratam prodigiosam sanationem sororis religiosae laborantis «adenomesenterite acuta di probabile natura tubercolare» quae anno MCMLII contigerat, Iosephi Antonii Tovini adscriptam deprecationi. Casus primum ponderatus a medicis est deinde a theologis consultoribus Patribusque ipsis Cardinalibus et Episcopis Congregationis de Causis Sanctorum. Quandoquidem ex inquisitionibus responsio affirmans est collecta, Nostro in conspectu Decretum prodiit super miraculo die XVIII mensis Decembris anno MCMXCVII. Quapropter ut beatificationis ritus Brixiae perficeretur die XX mensis Septembris anno MCMXCVIII. Hoc igitur die ipso sacra inter Eucharistica ibidem hanc protulimus formulam:

«Noi, accogliendo il desiderio del nostro fratello Bruno Foresti, Vescovo di Brescia, di molti fratelli nell'episcopato, di molti fedeli, dopo aver avuto il parere della Congregazione delle Cause dei Santi, con la Nostra Autorità Apostolica concediamo che il Venerabile Servo di Dio Giuseppe Tovini d'ora in poi sia chiamato Beato e che si possa celebrare la sua festa, nei luoghi e secondo le regole stabilite dal diritto, ogni anno nel giorno della sua nascita al cielo, il 16 gennaio.

Nel nome del Padre e del Figlio e dello Spirito Santo».

Quae ideo his constituimus Litteris censemus ut et in praesens et in posterum omne tempus suam sortiantur vim ac plane valeant, contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obsistentibus.

Datum Brixiae, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Septembris anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 4, pp. 312-314

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana