IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
DOMINUS AUTEM
VENERABILI DEI SERVAE THEODORAE GUÉRIN
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. - « Dominus autem mihi astitit et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur (2 Tim 4, 17) ».
Vita Theodorae Guérin eiusque apostolicus ardor tamquam imago his in beati Pauli verbis referuntur. Numquam illa, inter plurimas angustias difficultatesque, fiduciam in Domino amisit, Divinam Providentiam semper veluti firmam regulam consideravit. Venerabilis Serva Dei die II mensis Octobris anno MDCCXCVIII Galliae in loco v.d. Etable-sur-Mer orta est, in dioecesi Briocensi, e parentibus firmae fidei rectaeque vitae, a quibus validam accepit humanam christianamque institutionem. Mater quidem Theodoram edocuit artem precandi et meditandi. Inde ab adulescentia desideravit se Deo dicare, varia tamen ob familiaria incommoda et praesertim ob violentam patris mortem, aliquamdiu exspectare debuit antequam suum propositum compleret. Maxima deditione res familiares curavit atque artem sartoriam exercuit. Viginti et quinque annos nata Congregationem Sororum a Providentia ingressa est, cuius est parvulos pauperesque instituere et adiuvare. Anno MDCCCXXV vota temporaria nuncupavit, sex post annos vero perpetua. Rhedonensis urbis in suburbio officium exsequebatur quod deditione nec non apostolico suo studio in meliorem condicionem vertit. Praefuit deinde parvulae communitati loco v.d. Soulaines. Anno MDCCCXL, Episcopo Vincennapolitano postulante, eius in dioecesim quinque cum sororibus est missa, ut apostolatum impleret in regione deserta et invia Saint Mary of Woods vulgo appellata. Animosa illa mulier, fide caritateque plena, suum munus explevit inter multas difficultates acerbitatesque, quas una cum sororibus, sereno fortique animo tulit se dedens animarum saluti et Congregationis suae progressioni. Cum Galliam petiit ut moderatricibus difficultates explanaret missionis, illae decreverunt separationem a communitate in America exstante. Hoc modo anno MDCCCXLIII Congregatio Sororum a Providentia S. Mariae ad Nemus condita est, cuius Venerabilis Dei Serva fuit legifera mater et suprema antistita. Institutum, plurimis non obstantibus difficultatibus, incrementum habuit matre Theodora moderante, quae aequo animo magnoque spiritus ardore missionem suam exercuit, Sororum institutionem curans et in sanctitatis itinere progrediens. Meritorum dives coram Deo et populo, in Domino obdormivit die XIV mensis Maii anno MDCCCLVI. Sanctitatis fama qua vivens fruebatur, post eius mortem crevit; qua de causa Indianapolitanus praesul anno MCMIX beatificationis canonizationisque causam incohavit. Nos Ipsi, die XI mensis Iulii anno MCMXCII, declaravimus Dei Servam heroum in modum virtutes theologales, cardinales iisque adnexas exercuisse. Nobis coram, die VII mensis Iulii anno MCMXCII, decretum super mirum prodiit, Venerabilis Servae Dei intercessioni adscriptum. Statuimus ergo ut ritus beatificationis Romae celebraretur die XXV mensis Octobris anni MCMXCVIII.
Hodie igitur, in foro ante Vaticanam Basilicam Sancti Petri, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: « Nos, vota Fratrum Nostrorum Flavii Roberti Carraro, Episcopi Veronensis, Claudii Hummes, Archiepiscopi Sancti Pauli in Brasilia, Francisci Iosephi Pérez y Fernández-Golfin, Episcopi Xetafensis, et Danielis Marci Buechlein, Archiepiscopi Indianapolitani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Zephyrinus Agostini, Antonius a Sancta Anna Galvao, Faustinus Miguez et Theodora Guérin Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Zephyrini Agostini die vicesima quarta Septembris; Antonii a Sancta Anna Galvão die vicesima quinta Octobris; Faustini Miguez die octava Martii; et Theodorae Guérin die tertia Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Ea vero omnia et singula quae his Litteris decrevimus, eadem tam nunc quam in posterum tempus rata solidaque esse volumus atque praecipimus ut diligentissime animadvertantur, contrariis quibusvis rebus haudquaquam abstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Octobris anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo primo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana