Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE DECRETALES

INFIRMUS ERAM*

QUIBUS AUGUSTINAE LIVIAE PIETRANTONI
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

« Infirmus eram, et visitastis me » (Mt 25, 36).

Dei spiritu perfusa beata Augustina in Iesum amorem cum fratrum, humiliorum potissimum, infirmorum et derelictorum famulatu coniunxit. Talia ipsa agens, congruenter tenuit evangelicas caritatis monitiones necnon charisma, quod eius Congregationis conditrix, scilicet sancta Ioanna Antida Thouret, Caritatis Sororibus praebuerat, quodque Dei gloriam personalemque sanctificationem per misericordiae opera persequendam complectitur. Beata in oppido Pozzaglia, Tiburtinae dioecesis, die XXVII mensis Martii anno MDCCCLXIV e frequenti familia orta est, quae eximiis in bonis humanis religiosisque innitebatur, inter quae Dei praesentia praestabat. Livia, quod nomen in baptismi fonte obtinuerat, adolevit ac spiritaliter in hac familia instituta est, atque usque Dei de se voluntatem veluti animae lucem vitaeque normam animadvertit. Mitis, simplex, docilis, sincera fuit puella, quae pariter fortis ingenio ac firma voluntate. Ut familiam alendam iuvaret, gravia opera, sive intra domum sive extra, gessit. Sacramenta, Eucharistia et precatio praesertim, perpetuam Deo adhaerendi voluntatem ac simul sese consecrandi Domino apostolatusque operibus desiderium sustentarunt. Divinae gratiae mancipata, statuit dolentibus, senibus, indigentibus se consecrare. Dei in creaturas amori credidit atque hoc cum amore sociari voluit. Vitae consecratae vocationi ipsa respondit, eo quod Iesus imperavit: « Diliges proximum tuum sicut teipsum » (Mt 22, 39). XXII annos nata, Institutum Sororum Caritatis Romae, ingressa est, sibi Augustinam sumens nomen, atque post novitiatum vota religiosa nuncupavit. Sancti Spiritus valetudinarium, quod prope Petrianam basilicam reperitur, eius apostolatus fuit locus. Varia post officia obita, ad phthisi affectos destinata est, difficiles scilicet aegrotos ac periculosos, quibus Soror Augustina amica, soror ac mater fuit, tametsi in loco doloris illo odium cleri vigebat. Inibi Beata proximi dolentis utilitati totam se addixit. Phthisi ipsa correpta, postulavit ut in loco illo manere posset, ne aliae sorores eodem morbo afficerentur. Scripsit: « Laetor sciens Deum ut hic inter phthisi laborantes maneam velle ». Magna quidem animi firmitudine ac spectabili promptitudine cum aegrotis infirmitatem communicavit, quae tunc sanari non poterat. Humilis, urbana, indefessa illis sese dicavit. Sua simplicitate humaniores valetudinarii condiciones reddidito Sine festinatione inserviebat; in comitate, patientia, mansuetudine eius reperiebatur vis, quam ipsa ex precatione, Eucharistia, in Virginem Mariam pietate hauriebat. Vitae fuit nuntia in mundo quodam ubi mors usque, ei etiam, insidiatur. Saepe nonnulli aegroti, beneficiorum immemores, eius caritatem ac sacrificia contumeliis rependebant. Eorum unus, violentior ceteris et impatientior, perperam Sorori Augustinae suam ex valetudinario demissionem tribuit atque, ut se ulcisceretur, eam die XIII mensis Novembris anno MDCCCXCIV pugione mortifere confodit. Veniae quaedam enuntians verba, paulo post e vita cessit. Mors vi illata effecit ut ipsius virtutes extollerentur, et eius sanctitatis fama in die crevit. Romanus Vicariatus anno MCMXXXVI beatificationis canonizationisque causam incohavit. His peractis a iure Congregationis de Causis Sanctorum statutis rebus, Decessor Noster Paulus VI, die XII mensis Novembris anno MCMLXXII Beatorum honores ipsi decrevit. Anno MCMLXXXVI divina Providentia novum sanctitatis Beatae ostendit signum per miraculum quod Melitae factum est idque intercessioni eiusdem Beatae adscriptum. Eventus a Congregatione de Causis Sanctorum favorabilibus suffragiis est pervestigatus atque die VI mensis Aprilis anno MCMXCVIII Nobis coram Decretum super miro prodiit. Sententiam porro rogatis et consentientibus Patribus Cardinalibus et Episcopis in Consistorio die IX mensis Ianuarii anno MCMXCIX coadunatis, statuimus ut canonizationis ritus die XVIII subsequentis mensis Aprilis Romae celebraretur.

 Hodie igitur in foro Petriano, inter sacra hanc elocuti sumus Canonizationis formulam: Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Marcellinum losephum Benedictum Champagnat, Ioannem Calabria et Augustinam Liviam Pietrantoni Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Praestabilis haec mulier insignes dedit religiosae pietatis operumque bonorum testificationes, quae totam suam vitam Deo omnino addixit ac perquam studiose aegrotis inservivit. Exoptamus igitur ut huius caelitis patrocinio exemplisque homines qui nunc sunt transitura posthabeant et superna rebus bene gerendis affectent. Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die decimo octavo mensis Aprilis anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

 


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 7, pp. 562-563

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana