Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE DECRETALES

NOLITE ERGO*

QUIBUS BEATO IOANNI CALABRIA
 SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Nolite ergo solliciti esse dicentes: "Quid manducabimus?", aut: "Quid bibemus?", aut: "Quo operiemur?" ... Scit enim Pater vester caelestis quia his omnibus indigetis. Quaerite autem primum Regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis» (Mt 6, 31-33). Haec Domini Iesu verba optime complectuntur vitam et actionem beati Ioannis Calabria, qui in semet ipso Deum ut Patrem mirabiliter ostendit. A Domino se vocari ipse percepit ut «mundo ostenderet Dei Providentiam, ut certiores homines faceret Deum advenam non esse, immo Patrem esse qui ad nos cogitationem vertit, dummodo nos Eum cogitemus, et quod nostrum est agamus, nempe ut imprimis Regnum Dei quaeramus et iustitiam eius» (Lettere ai suoi religiosi, III, 19 marzo 1933). Ioannes Calabria die VIII mensis Octobris anno MDCCCLXXIII Veronae ortus est. Paupertatem magistram ab incunabulis habuit. Post patris mortem, anno MDCCCLXXXVI, ludum litterarium relinquere debuit ut operibus fabrilibus auxilio esset coniunctis suis. Undeviginti annos natus curriculum iniit apud Seminarium dioecesis Veronensis, quod tamquam externus discipulus frequentavit. Studia, ob munus militiae, per biennium intermittere debuit. Studiis resumptis, nocte quadam mensis Novembris anno MDCCCXCVII iacentem ad ianuam domus suae invenit puerum qui a Cingaris fugerat. Domi excepit eum, eundem cibum cum ipso participavit lectumque ad quiescendum dedit. Semen ita sparsit operis sui ut orphanis et derelictis subveniret. Sequenti anno condidit «Piam unionem infirmis pauperibus curandis». Presbyteratus ordine insignitus anno MCMI, praepositus est pauperrimae paroeciae Sancto Stephano dicatae, et confessarius factus est apud Seminarium. Anno MCMVII munere Vicarii functus est Rectoratus Sancti Benedicti ad Montem, ubi illico orphanos ac derelictos excepit, atque eodem anno exeunte hospitium condidit vulgo dictum «Casa Buoni Fanciulli». Ad eiusmodi caritatis opus exsequendum, virum Dei adierunt quidam laici qui cum illo in paupertate Deo se dederunt. Sic ortus est primus grex illius Instituti «Sacerdotum et Fratrum», quod anno MCMXXXII Episcopus Veronensis adprobavit sub nomine «Congregationis Pauperum Servorum Divinae Providentiae», atque anno MCMXLIX pontificiam consecutum est approbationem. Deerat prope pueros praesentia materna. Quapropter anno MCMX excitatae sunt quoque «Sorores», quarum Institutum sub appellatione «Congregationis Pauperum Servarum Divinae Providentiae» iure pontificio anno MCMLXXXI est approbatum. Duo Instituta per Italiam valde sunt diffusa. Apostolicum studium Ioannis Calabria sese quoque vertit ad vulgo dictos «paria» in India, ad quos anno MCMXXXIV quattuor misit Fratres. Domum condidit formationis vocationalis iuvenibus pauperibus, ut iuvaret eos ad detegendam vocationem vel sacerdotalem vel religiosam. Statuit insuper ut sodales apostolatum exercerent illis in regionibus a quibus nulla humana haberi poterat retributio. Inde ab altero mundiali bello ineunte usque ad finem suae terrestris exsistentiae Vir Dei in se studiose percepit vocationem Praecursoris qui viam sternere cupit ad Christi reditum in societatem. Beatus Alfredus Card. Schuster appellavit eum «Dei Ecclesiae Lumen», Praesules vero Triveneti scripserunt: «Dominus Calabria ad parandam Ecclesiam anni bismillesimi vitam suam mutavit in dolentem ac maerentem provocationem ad conversionem, ad renovationem, ad horam Iesu». Ad eiusmodi missionem laicos quoque vocavit, in quorum utilitatem anno MCMXLIV condidit «Familiam Fratrum Externorum». Ecclesiam ardenter dilexit. Die III mensis Decembris anno MCMLIV, corpore graviter aegrotans sed mente lucidus, percepit Summum Pontificem Pium XII vehementi corripi morbo, qua de re victimam sese obtulit pro eius valetudine; insequenti die spiritum emisit. Pius XII, miro ac repentino modo, physicas recepit vires. Causa beatificationis et canonizationis incohata est anno MCMLVII. Servatis omnibus de iure servandis, Nosmet Ipsi eum Beatum declaravimus die XVII mensis Aprilis anno MCMLXXXVIII. Ad canonizationem quod attinet, Nobis coram prodiit Decretum de miraculo intercessioni eiusdem Beati adscripto. Affirmativam sententiam Cardinalium et Episeoporum in consistorio congregatorum excipientes, statuimus ut ritus canonizationis die XVIII mensis Aprilis anno MCMXCIX in Urbe ageretur. Hodie igitur in area Petriana, inter missarum sollemnia hanc protulimus formulam: Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Marcellinum Iosephum Benedictum Champagnat, Ioannem Calabria et Augustinam Liviam Pietrantoni Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Sanctus hic, qui complura maxime pro pauperibus iuvandis patravit ac miranda dedit virtutum exempla, non modo fidelibus est colendus, verum etiam imitandus, praesertim nostra aetate qua homines, innumeris negotiis distracti multisque illecebris allecti, in rectam viam inducantur oportet. Quae autem decrevimus, et nunc et in posterum tempus vim sortiri volumus, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodevicesimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

 


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 4, pp. 305-307

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana