Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CONGREGATIO PRO
 GENTIUM EVANGELIZATIONE

COLLEGIO ECCLESIASTICO
 COREANO IN URBE PONTIFICII TRIBUITUR TITULUS

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Congregatio pro Gentium Evangelizatione, poscentibus Praesulibus Conferentiae Episcoporum Coreae, Decreto die xxv superioris mensis Ianuarii hoc anno edito, Collegium ecclesiasticum Coreanum in Urbe condidit ut sacerdotes eiusdem nationis in eo commorantes inquisitioni sacrarum disciplinarum altioris ordinis apud Ecclesiasticas Universitates Facultatesque Studiorum diligenter incumbant suumque animum apud Beati Petri Cathedram excellentioribus imbuant virtutibus simulque, nomine venerabilium Praesulum, quos diximus, nunc a Nobis petit ut iis aedibus titulum Pontificii Collegii tribuamus. Nos vero, qui Dei consilio et voluntate catholicae praesidemus Ecclesiae ac paterna quidem benevolentia prosequimur universos Christifideles Coreanos tamquam carissimos filios, enixis precibus perquam libenter concedendum esse censemus. Hisce igitur Litteris, summa Apostolica potestate Collegium ecclesiasticum Coreanum, in hac alma Urbe exstans, Pontificium edicimus, cunctis tributis propriis honoribus, privilegiis et facultatibus. Quae statuimus iugiter efficacem esse foreque volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xi mensis Februarii, in festo Beatae Mariae Virginis de Lourdes, anno Magni Iubilaei MM, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

De mandato Summi Pontificis
+ANGELUS card. SODANO

 

Loco+Sigilli
In Secret. Status tab., n. 469.301

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana