IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
MANDATUM NOVUM
VENERABILI DEI SERVAE MARIAE TERESIAE
CHIRAMEL MANKIDIYAN
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam.— « Mandatum novum do vobis, ... sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem »(Io 13, 34).
Huic Domini praescripto suam vitam Venerabilis Dei Serva Maria Teresia Chiramel Mankidiyan commodavit, quae, Iesu docente exemplumque praebente, alios adamare ac potissimum pauperes, aegrotos, derelictos et humilioris ordinis homines didicit et ipsa magis operibus quam verbis efficacem egit evangelizationem. Filia haec Ecclesiae Syro-Malabarensis, quae a Thomae Apostoli praedicatione trahit originem, in pago quodam Puthenchira, Trichuriensis provinciae, Civitatis Keralae, die XXVI mensis Aprilis anno MDCCCLXXVI Thoma ac Thanda Chiramel Mankidiyan parentibus orta est, cui apud Baptismatis fontem Teresiam indiderunt nomen. Suam propter filialem in Christi Matrem pietatem obtinuit ut Baptismatis nomini Mariam anteferret. In familia quadam difficultatibus laborante instituta est apostolatus familiae haec futura auctrix. Teresia tertia ex quinque liberis, matre comi magistra, in pietatem ac sanctitatem adolevit. Iam puella omni ope Deum amare voluit, qui cardo fuit et caput eius vitae. Ut perfectae caritatis donum obtineret, quater in hebdomada ieiunabat et pluries in die rosarium Marialem edicebat necnon nocte precans vigilabat. Christo patienti se addicens, Ipsi decem annos nata suam virginitatem sacravit. Evangelicam perfectionem persequens, vitam absconditam, precationis et paenitentiae conquisivit. Paroeciale interea templum tribus cum sociis adire solebat, quae operam dabat ut illud mundaretur et altare exornaretur. Eadem faciens quae Iesus in apostolatu pauperes iuvabat, homines derelictos invisebat eosque firmabat. Aegrotos curabat ac minime leprosos ac vaiolis infectos vitabat, qui saepe a familiaribus opibus carentibus deserebantur. Eorum post obitum pupillos colebat. Sic effari potuit: « In hoc perfecta est caritas Dei nobiscum » (Io 4, 17).
Aliquid prophetici fere demonstrans, Teresia super suetas consuetudines sola indigentes familias invisebat, quod quidam clerici etiam, reprehenderunt. Divino praesidio nisa, renovata fiducia ad Nazarethanam familiam se convertit, exemplar scilicet familiarum, quas instaurare et aedificare veluti ecclesias domesticas studebat. Pro peccatoribus orabat, eorum pro conversione ieiunabat, eos invisebat atque cohortabatur ut mentem mutarent. Ipsius paenitentiae ascesisque exercitia in memoriam antiquorum monachorum eremitarumque summas asperitates revocabant. Ei in magnis corporis spiritusque aerumnis versanti complura tribuit Deus mystica dona. « Stigmata Domini Iesu in corpore meo porto »(Gal 6, 17): hoc cum S. Paulo dicere potuit. Dominus a maligno eam temptari, de fide etiam et castitate, sivit. Ab anno MCMII usque ad mortem domino Iosepho Vithayathil, parocho Puthenchirano, prudenti scilicet spiritali moderatore, usa est. Eo iuvante, Congregationem Sacrae Familiae condidit, quae familiis inserviret atque prima, die XIV mensis Maii anno MCMXIV, nuncupavit vota, nomen sibi imponens Mariam Teresiam. Cum eius sociae in novam Congregationem tamquam postulantes reciperentur, ipsa prima Antistita electa est. Mater ac nutrix effecit ut suum Institutum adolesceret. Humana et christiana disciplina puellas instituendo, fundamenta ad mulieres liberandas et promovendas iecit. Haud paucae fuerunt iuvenes, quae, eius simplicitate, humilitate fulgidaque sanctitate pellectae, Congregationem ingrederentur. L annos nata, sanctitatis fama perfusa, die VIII mensis Iunii anno MCMXXVI ex hoc mundo demigravit. Miraculorum deinceps fama eam comitata est, quae complures, ipsa intercedente, devoti obtinuerunt.
Anno MCMLXXXIII Eparchia Trichuriensis beatificationis canonizationisque causam incohavit. Omnibus a iure statutis perfectis rebus, Nos Ipsi, die XXVIII mensis Iunii anno MCMXCIX, declaravimus Dei Servam virtutes theologales, cardinales iisque adnexas heroum in modum exercuisse. Die XXVII mensis Ianuarii anni bismillesimi Decretum super miraculo, intercessioni Matris Mariae Teresiae adscripto, prodiit. Statuimus igitur ut beatificationis ritus Romae die IX mensis Aprilis annis iubilaris ageretur.
Hodie igitur in foro Petriano, inter Missarum sollemnia formulam hanc protulimus:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Iairi Jamarillo Monsalve, Episcopi Sanctae Rosae de Osos, Francisci Bible Schulte, Archiepiscopi Novae Aureliae, Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi, et Iacobi Pazhayattil, Episcopi Irinialakudensis, necnon plurimorum, aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Marianus a Iesu Euse Hoyos, Franciscus Xaverius Seelos, Anna Rosa Gattorno, Maria Elisabeth Hesselblad et Maria Teresia Chiramel Mankidiyan Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Mariani a Iesu Euse Hoyos die decima tertia Iulii, Francisci Xaverii Seelos die quinta Octobris, Annae Rosae Gattorno die sexta Maii, Mariae Elisabeth Hesselblad die quarta Iunii et Mariae Teresiae Chiramel Mankidiyan.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Clara haec mulier commendabiles dedit religiosae pietatis fideique testificationes, quae totam suam vitam Deo omnino addixit atque in Christi Ecclesiaeque inibi beneficium complura patravit. Exoptamus igitur ut salutifera illius exempla magno sint hominibus qui circa sunt emolumento, quo ipsi, communibus de sententiis, collatis viribus, feliciorem aetatem consequantur.
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma volumus esse, contrariis rebus minime obstantibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die ix mensis Aprilis, anno MM, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
+ANGELUS card. SODANO
Loco+Sigilli
In Secret. Status tab., n. 473.091
© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana