Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

FORTIS EST*

VENERABILI DEI SERVAE CATHARINAE CITTADINI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Fortis est ut mors dilectio, aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem, nec flumina obruent illam; si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eum » (Ct 8, 6-7). Apostolus Paulus ipse haec quodammodo confirmavit: « Et si distribuero in cibos omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum, ut glorier, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest . . . Caritas numquam excidit » (1 Cor 13, 3-8). Vere aquae multae doloris Dei amorem proximique in Venerabilis Dei Servae Catharinae Cittadini vita exstinguere non potuerunt: caritas enim spiritus et operis eius fundamentum semper fuit. Bergomi Catharina Cittadini orta est die XXVIII mensis Septembris anno Domini MDCCCI, et ipsa iam a puerili aetate dolorem permagnum sustinuit, quia septimo aetatis suae anno matre orbata est et a patre derelicta. Una cum sorore minore Iuditha in orphanotrophium « Conventino » Bergomi accepta est anno MDCCCVIII, Iosepho Brena rectore. Sapiens piusque sacerdos ad plenam et perfectam maturitatem christianam virtutesque humanas eas comitatus est. Tam ipsa quam soror diploma ludi magistrae assecutae sunt. Anno MDCCCXXIII Catharina coepit docere in schola publica Somaschae, apud sanctuarium locaque sanctificata vita et operibus S. Hieronymi Aemiliani. Ibi una cum sorore Iuditha scholam privatam et collegium instituit ad educandas puellas in spiritu vere christiano. Sed urgente caritate orphanotrophium etiam pro puellis derelictis susceperunt, immo et domum relaxandi causa diebus festis, neque doctrinae christianae institutionem et actionem pastoralem in paroecia amiserunt. Graves tamen dolores supervenerunt: pestilentia oritur, soror Iuditha in caelum emigrat anno MDCCCXL, ipsam Catharinam anno MDCCCXLII morbus perniciosissimus corripuit. Divina vero Providentia ad sanitatem reducta, intercedentibus Sanctissima Dei Genetrice Maria « Caravaggio » et S. Hieronymo Aemiliani, manipulum parvum quidem sociarum sibi congregavit, quae postea Sorores Ursulinae a Somascha sunt appellatae, anno scilicet Salutis MDCCCXLIV. Vita eius exinde tota impensa fuit, urgente caritate, in bonum et incrementum huius familiae religiosae, ad fovendam iuventutem novam, usque dum ab Episcopo Bergomensi, die XIV mensis Decembris anno MDCCCLVII est comprobata haec Congregatio. Sed ipsa Beata hanc conclusionem plenam laetitiae non vidit, tamen voluntatem Domini libenter pieque accepit; morte enim erepta est die V mensis Maii anno Domini MDCCCLVII, multis laboribus sacrificiisque consumpta, circumstantibus filiabus amore incensis. Tota vita eius fide firma et indomita refulsit, caritate absolute evangelica usque ad mortem, semper docendo, semper operando, semper patiendo, in simplicitate, humilitate, patientia prout Deum ardenter ad personam amantem pertinet. Haec omnia ob vivissimam devotionem erga Sacramentum divinae Eucharistiae, ob Domini passionis meditationem assiduam, denique ob summam devotionem erga Beatam Virginem Mariam potuit absolvere.

Itaque publice ac rite Ecclesia virtutes eius recognovit atque christifidelibus ut exemplum imitarent proposuit. Etenim Episcopus Bergomensis, anno MCMLXVII commissionem instituit et deinde annis MCMLXXI-MCMLXXVIII celebratus est processus ordinarius informativus. Anno vero MCMXCI Congregatio de Causis Sanctorum auctoritatem probavit huius processus canonici. Denique, anno MXCVI, Patres Cardinales et Episcopi professi sunt Catharinam Cittadini virtutes theologales, cardinales iisque adnexas heroice coluisse; sic Nos mandavimus ut super heroicis Servae Dei virtutibus decretum conscriberetur. Interim, pueri Samuele Piovani sanatione mira ducta intercessioni Servae Dei tributa, die XX Decembris anno MCMXCIX decretum super miraculo emanavimus. Deinde statuimus ut beatificationis ritus Romae die XXIX mensis Aprilis anno MMI celebraretur.

Hodie igitur in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam intra Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:

« Nos vota Fratrum Nostrorum Raphaelis Palmero Ramos, Episcopi Palentini, Ioannis Claudii Cardinalis Turcotte, Archiepiscopi Marianopolitani, Michaelis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Roberti Amadei, Episcopi Bergomensis, et Roberti Octavii González Nieves, Archiepiscopi Sancti Ioannis Portoricensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Emmanuel González García, Maria Anna Blondin, Catharina Volpicelli, Catharina Cittadini et Carolus Emmanuel Caecilius Rodríguez Santiago Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Emmanuelis González García die quarta Ianuarii, Mariae Annae Blondin die duodevicesima Aprilis, Catharinae Volpicelli die altera et vicesima Ianuarii, Catharinae Cittadini die quinta Maii, et Caroli Emmanuelis Caecilii Rodríguez Santiago die tertia decima Iulii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Insignis haec mulier claras pietatis caritatisque dedit testificationes, quae totam suam impendit vitam eamque hominibus destinavit, ut spiritalem salutem uberius consequerentur.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Aprilis, anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS Card. SODANO


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 1, pp. 23-25

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana