Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

ET PRO EIS EGO*

QUIBUS BEATO AUGUSTINO ROSCELLI
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

« Et pro eis ego sanctifico meipsum . . . » (Io 17, 19).

Beatus Augustinus Roscelli, qui contemplationis actionisque duxit vitam, penitus se Christo mancipavit, et, alta fide imbutus, totum pro Dei gloria animarumque bono se obtulit. Sanctitatem affectavit, ut instrumentum ceteris fieret salutis, Iesu persequens exemplum.

Beatus Augustinus in oppido « Bargone di Casarza Ligure », quod tunc ad archidioecesim Ianuensem pertinebat, nunc ad dioecesim Clavarensem, die XXVII mensis Iulii anno MDCCCXVIII Dominico et Maria Gianelli parentibus ortus est. Parochus eum in litterarum studio versantem iuvit, quem vitam christianam persequentem direxit, eundem ad precationem atque erga Deum fiduciam duxit. Sancti Antonii Mariae Gianelli suasu, sacerdotio studuit, quod die XIX mensis Septembris anno MDCCCXLVI assecutus est. Sancti Martini Albarensis renuntiatus parochus, continuo alacriter pastorale opus aggressus est; sacram liturgiam agendam, sacramenta ministranda, catechismum tradendum, aegrotos visitandos curavit. Licet motus Mazziniani exstarent, Ecclesiae eiusque doctrinae usque paruit, Pontifici suoque Episcopo facili adhaerens animo. Anno MDCCCLV collegii factus est cooperator quod populari loquela « Istituto degli Artigianelli » vocabatur, quo pauperes derelictique adulescentes confluere solebant, atque hoc in opere liquidius suam spectabilem pietatem, simplicitatem, humilitatem, abnegationis caritatisque spiritum patefecit. Confessarii eodem tempore in templo Consolatae ministerium explere coepit, qui simul iuvenum operariarum condiciones cognoscere potuit, quibus anno MDCCCLXIV domum-officinam commodavit. Ipsius flagrans animarum amor captivos, capitis damnatos et provinciale brephotrophium attigit, mulieres innuptas at matres pariter curans. Die XVI mensis Octobris anno MDCCCLXXVI Congregationem Sororum Immaculatae condidit, quae spiritalem, socialem, paedagogicam adulescentium feminarum pauperum ac parentibus orbatarum curationem susciperet. Novam religiosam Congregationem veluti spiritalis moderator ac tutor in Sororibus colendis sustinuit. Cum Deo coniunctus, in tristibus condicionibus, in adversis difficultatibus necnon in deflendis casibus solacium obtinuit. Suum in plenitudine sustinuit sacerdotium, cuius ministerium alacriter, studiose, constanter et curiose egit. Dominum prae omnibus adamavit, quem amorem in assidua precatione, in eucharistica celebratione, in Domini Passionis contemplatione ostendit. Die VII mensis Maii anno MCMII de hoc mundo demigravit, sanctitatis fama circumfusus, quae progrediente tempore increbruit.

Ianuensis Archiepiscopus anno MCMXXXII beatificationis canonizationisque Causam incohavit, Processum Ordinarium Informativum celebrans. His igitur peractis rebus, quas statuunt Congregationis de Causis Sanctorum leges, die VII mensis Maii anno MCMXCV ipsum in Beatorum catalogum rettulimus. Exinde eius intercessioni miraculum quoddam adscriptum est, de quo apud Curiam Ianuensem inquisitio facta est. Eventus felici cum exitu in Congregatione de Causis Sanctorum vestigatus est, atque die I mensis Iulii anno MM Nobis coram Decretum super miro evulgatum est. Audita deinde faventi Patrum Cardinalium Episcoporumque sententia in Consistorio die mensis Martii anno MMI coadunatorum, statuimus ut Canonizationis ritus die X mensis Iunii eiusdem anni Romae celebraretur.

Hodie igitur in Foro Petriano inter sacra hanc elocuti sumus Canonizationis formulam:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Aloisium Scrosoppi, Augustinum Roscelli, Bernardum a Corleone, Teresiam Eustochium Verzeri et Rafqa Petram Choboq Ar-Rayès Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo mensis Iunii, anno Domini bis millesimo primo, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 2, pp. 97-99

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana