Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUAERITE AUTEM*

QUIBUS ALOISIO SCROSOPPI
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

« Quaerite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis » (Mt 6, 33).

Regnum Dei cardo fuit pastoralis operae et caritatis beati Aloisii Scrosoppi, qui in dolentem humanitatem et puellas derelictas, pauperes, aegrotos et a societate repulsos multum contulit. Usque caritatis spiritu impulsus, opus egit, plane in Dei Providentia, Iesu docente, confisus.

Beatus Aloisius die IV mensis Augusti anno MDCCCIV Utini Dominico Scrosoppi et Antonia Lazzarini parentibus divitibus pietateque omnino praeditis ortus est. Duodecim annos natus animadvertit se ad sacerdotium vocari atque, a fratre haud germano, scilicet p. Carolo Filaferro, presbytero Oratorii S. Philippi Nerii, adiutus, nomen veluti extrarius dedit Seminario. Utinensi. Dum studiis se dabat, p. Carolum apud Derelictarum Domum Utinensem, tamquam catechista ac legendi scribendique magister iuvabat. Die III mensis Martii anno MDCCCXXVII sacro ordine auctus est. Alacrius indigentibus curandis operam dedit, quam iam explicabat, praeter praedicationem ac christifidelium spiritalem moderationem. Anno MDCCCXXIX Domus Derelictarum factus est alter a moderatore, quam suis opibus locupletavit ac factus est quoque mendicus, ut complures puellae corporis spiritusque subsidium invenirent. Subsequentibus annis apud Domum Derelictarum pastorale ministerium ex toto gessit, quia propter novas tabes ultra modum crevit parentibus orbatorum numerus. Huic operae se coniunxerunt nonnullae iuvenes mulieres eo consilio ut se penitus his puellis dicarent atque Beatus anno MDCCCXXXVII cum illis religiosam Congregationem condere voluit. Licentia ab Archiepiscopo Utinensi impetrata, in Domini Nativitate anni MDCCCXLV primum vestimenta sacra sumpta votaque religiosa nuncupata sunt atque anno MDCCCXLVIII Congregationi huic nomen inditum, est Sororum Providentiae S. Caietani Theatini, necnon primigenio educationis proposito additus est valetudinis finis. Magnam coram in sorores instituendas contulit Beatus, quas simplices, studiosas, Deo proximoque deditas, animosas in aegrotis curandis, voluit, quasque non modo quoad spiritalitatem verum etiam quoad artem bene institutas voluit. Anno MDCCCXLVI Oratorium S. Philippi Nerii ingressus est, cuius usque ad annum MDCCCLXVI Praepositi sustinuit partes, donec Regimen Religiosos Ordines delevit. Hoc lamentabile tempus in cotidiano ministerio explicando et propriis in Oratorii operibus transegit, atque Domum Derelictarum et Congregationem Sororum rexit, pro quibus anno MDCCCLXII a Pio IX Decretum laudis obtinuit. Complures religiosas consociationes ac socialia opera sustinuit, Seminarii tirones pauperes iuvit, scholae Patronatus in populi filios versae, institutionibus et catholicis scriptis, favit. Omnibus in rebus fide Providentiaeque fiducia sustentabatur. Iesu, Verbo incarnato, pellectus, eundem in humilitate paupertateque, in operosae vitae simplicitate, in perfecta Crucis oblatione, in sacrae Eucharistiae silentio, persecutus est. Christum in egenis et hominibus postremi ordinis invenit et iis Providentia fuit itemque in caelestis Patris dilectione ac bonitate demonstranda suam insumpsit vitam. Meritis onustus die III mensis Aprilis anno MDCCCLXXXIV de hoc mundo migravit sanctitate notus.

Beatificationis et Canonizationis Causa beati Aloisii Scrosoppi apud Curiam archiepiscopalem Utinensem anno MCMXXXII incohata est. His perfectis rebus, quas Congregationis de Causis Sanctorum praescribunt leges, die IV mensis Octobris anno MCMLXXXI Beatorum honores ei decrevimus.

Intercessioni deinde Beati miraculum adscriptum est, de quo anno MCMXCVIII acta est inquisitio dioecesana apud Curiam ecclesiasticam Oudtshoornensem, in Africa Australi. Eventus felici cum exitu a Congregatione de Causis Sanctorum vestigatus est atque die I mensis Iulii anno MM Nobis coram Decretum super miraculo prodiit. Faventibus exinde Patribus Cardinalibus et Episcopis in Consistorio die XIII mensis Martii anno MMI coadunatis, statuimus ut Canonizationis ritus Romae die X mensis subsequentis Iunii celebraretur.

Hodie igitur in Foro Petriano inter sacra hanc elocuti sumus Canonizationis formulam:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Aloisium Scrosoppi, Augustinum Roscelli, Bernardum a Corleone, Teresiam Eustochium Verzeri et Rafqa Petram Choboq Ar-Rayès Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo mensis Iunii anno Domini bis millesimo primo, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n.7, pp. 450-451

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana