Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PLENITUDO ERGO*

VENERABILI DEI SERVO IOSEPHO BILCZEWSKI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Plenitudo ergo legis est dilectio » (Rom 13, 10).

Venerabilis Dei Servus Iosephus Bilczewski effecit ut in Deum proximumque dilectio suae vitae regula esset primaria. Hoc praecipuum sibi destinatum habuit, ut Domini gloriam consequeretur, atque suo in explicando ministerio omni ope fidelibus sese dicavit, eorum studendo sanctificationi. Dei Servus die XXVI mensis Aprilis anno MDCCCLX in oppido Wilamowice Galiciae Occidentalis ab humili religiosaque familia ortus est. A puero magnam in studia proclivitatem ostendit, atque maturitatis experimento probatus, Cracoviense Seminarium ingressus est. Die VI mensis Iulii anno MDCCCLXXXIV sacro ordine auctus est. Ut subtiliorem obtineret doctrinam Vindobonam petiit, ubi in theologica disciplina doctor renuntiatus est, ac deinde Romam adiit. Admodum revelatae Veritatis fuit cupidus eique theologica inquisitio instrumentum fuit amoris in Deum manifestandi. Professor nominatus apud studiorum Universitatem Leopolitanam, tum docentium tum discipulorum sibi propter doctrinam ingeniique facilitatem conciliavit aestimationem benevolentiamque. Die XVII mensis Decembris anno MCM Archiepiscopus metropolita nominatus est Leopolitanus Latinorum ac subsequenti mense episcopalem consecrationem recepit. Perstudiose suum egit ministerium. Operam alacriter dedit ut sacerdotales vocationes augerentur atque clero Seminariique tironibus congrua institutio praeberetur. Impigre animoseque Dei verbum proclamavit isque in fidelibus desiderium concitavit fidei veritates altius vestigandi, quas ipse adversus quosvis errores confirmavit ac fortiter tuitus est. Catechismo diffundendo operam dedit, in omnibus Ecclesiae affectionem inculcavit, cui ipse usque amabiliter inservivit. Complures paroecias condidit; in sociali provincia varia ac benefica incepta suscepit, Litterarum Encyclicarum « Rerum Novarum » persequens monitiones.

Difficili tempore primi belli mundani, sollicite operam suam in populi aerumnas levandas contulit. Eius propter caritatem omnes cives adamaverunt.

Fidenter usque in manibus Domini sistens, suam altam spiritalitatem per assiduam precationem aluit. Multum temporis Eucharisticae Adorationi impendere atque in Virginem Mariam pietatem valde colere solebat. Aeterna bona affectans, terrestres honores posthabuit. Prudentissime Sedem sibi commissam curavit. Erga Deum proximumque aequus, semper auctoritati ecclesiasticae paruit. Perquam simplex fuit et humilis; castimoniam usque exemplarem servavit. Fortiter quaslibet difficultates sustinuit atque Domino aerumnas obtulit, quas diuturna acerbaque aegrotatio genuit, quibus die XX mensis Martii anno MCMXXIII mortuus est.

Eius ob sanctitatis famam anno MCMLII Processus Ordinarius incohatus est. His perfectis a iure statutis rebus, Nobis coram Decretum de virtutibus heroum in modum exercitis die xviii mensis Decembris anno MCMXCVII prodiit atque die XII mensis Iunii anno MMI super miraculo prodiit Decretum. Statuimus igitur ut Beatificationis ritus in Ucraina, Nostri pastoralis itineris tempore, celebraretur.

Hodie igitur inter sacra hanc ediximus formulam:

Spełniając życzenie naszego brata Mariana Jaworskiego, Arcybiskupa Lwowskiego Obrządku Łacińskiego, jak również wielu innych braci w biskupstwie, oraz licznych wiernych, za radą Kongregacji Spraw Kanonizacyjnych, naszą Władzą Apostolską zezwalamy, aby odtąd Czcigodny Sługom Bożym:

Józefowi Bilczewskiemu oraz Zygmuntowi Gorazdowskiemu przysługiw tytuł błogosławionych, i aby ich święta obchodzono w miejscach i w sposób określony przez prawo. Dla Józefa Bilczewskiego będzie to corocznie marca, a dla Zygmunta Gorazdowskiego 26 czerwca. W imię Ojca i Syna, Ducha Świętego.

Prudentiam, doctrinam, pietatem insignis huius Christi ministri extollere placet, qui sua opera luculenter in sacerdotes colendos, in fidem tuendam, in verbum Dei enuntiandum contulit. Exoptamus igitur ut huius caelitis testificationibus incitati homines qui nunc sunt ad superna mansuraque certo gradu contendant.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Leopoli, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Iunii, anno MMI, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 11, pp. 654-656

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana