Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SECUNDUM EUM, QUI VOCAVIT VOS*

VENERABILI DEI SERVAE IOSAPHATAE MICHAËLE HORDASHEVSKA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. - « Secundum eum, qui vocavit vos, sanctum, et ipsi sancti in omni conversatione sitis, quoniam scriptum est: "Sancti eritis, quia ego sanctus sum" » (1 Pe 1, 15-16). Sanctitatem a pueritia usque affectavit Iosaphata Michaëla Hordashevska, quae diligenter baptismi mandata absolvit atque perquam studiose suam Deo consecrationem tenuit, precando proximoque, dolentibus potissimum et desertis hominibus, inserviendo, in quibus Christi patientis vultum cernere solebat. Dum vero laeta ac fortis sanctitatis viam calcabat, per suorum operum verborumque probitatem suas socias spiritalesque filias adhortabatur, ut sanctae fierent. In mortis etiam lecto hanc metam eis demonstravit dicens: « Pro vobis omnibus precabor, ut sanctae efficiamini ».

Venerabilis haec Dei Serva Leopoli die XXVI mensis Octobris anno MDCCCLXIX ex humili operariorum familia orta est, cui apud baptismi fontem Michaëlam nomen indiderunt. Parentes ad Dei leges eam instituerunt, at ei superioris ordinis doctrinam praebere non potuerunt. Quapropter ludo litterario optimis notis absoluto, in taberna vitraria opus facere coepit. Interea divinae gratiae obnoxia, virtutes vitaeque religiosae semen colebat. Anno MDCCCLXXXVIII, cum spiritali recessui, adulescentibus destinato, interesset, patrem Ieremiam Lomnitsky, Ordinis Basiliani S. Iosaphat sodalem, cognovit, qui, eius factus confessarius spiritalisque moderator, ei concessit ut castitatis votum privatim nuncuparet. Postea, Michaëlae cognita mente, suasit ut prima sodalis esset primae Congregationis religiosae feminarum Byzantini ritus vitae activae, quam Ordinis Basiliani Patres condituri erant. De hac re Dei Serva scripsit: « aliquantisper pro ignoto sum cunctata, sed de populi mei egeni necessitatibus cum cogitarem atque in hoc consilio cum de me Dei voluntatem viderem, Dei vocem sequi meque in futura Congregatione omnes labores obire constitui. Die XXIV mensis Augusti anno MDCCCXCII, in sancti Onuphrii templo Leopoli vestimentum religiosum nomenque Iosaphatae recepit: sic Congregatio Sororurn Ancillarum a Maria Immaculata incohavit, quae agricolarum pueros, pauperum aegrotorumque curam, christianam populi institutionem sustineret. Dei Serva, Christi regno studens, cupiebat ut suum Institutum ad indigentes homines Evangelii « veritatem dominique Magistri caritatem traderet. Ipsa misericordiae opera animose fecit. MCMII-MCMIV annis antistita fuit generalis atque ab anno usque ad mortem altera fuit ab antistita generali. Aerumnas offensionesque vitae submisse, placide fortiterque toleravit, in Domino ponens spem. Erga Deum fides, precatio, sacrae Eucharistiae, Iesu Passioni, Virgini Mariae devotio, quotidie eius in caelestem Sponsum proximumque amorem ac religiosa vota aluerunt, quae laetanter spiritalique dilectu servavit. Eius propter cor humile, dulce ingenium, mansuetum maternumque animum, cara fuit Deo et hominibus. Evangelii sub lumine sese abnegavit Domini superiorumque voluntati obsecuta est atque Iesu imitando progressa est. Tubercolosi ossea absumpta, die XXV mensis Martii secundum Calendarium Gregorianum, sed secundum Calendarium Iuliannum die VII mensis Aprilis, anno MCMXIX de hoc mundo demigravit. Eius exuviae, ab eiusdem sororibus veneratae, in sacello Domus Generalis Sororum Ancillarum a Maria Immaculatae Romae servantur.

Communistis in Ucraina dominantibus, beatificationis canonizationisque causa incohari non potuit, licet Dei Servae sanctitatis fama complures in nationes diffunderetur. Annis MCMXCII-MCMXCIII processus canonicus actus est. Die VI mensis Aprilis anno MCMXCVIII Nobis coram de virtutibus heroum in modum exercitis Decretum prodiit deindeque Decretum super miraculo die XXIV mensis Aprilis huius anni, eiusdem Dei Servae intercessioni adscripto, evulgatum est. Statuimus igitur ut Beatificationis ritus in Ucraina die XXVII mensis proximi Iunii, Nostri pastoralis itineris tempore, celebraretur.

Hodie igitur inter sacra hanc ediximus formulam:

Здійснюючи прохання наших братів,
Любомира Кардинала Гузара,
Верховного Архиепископа Львівського для українців,
Кир Івана Семедія, Епископа Мукачівського
візантійського обряду,
Кир Софрона Стефана Мудрого,
Єпископа Івано-Франківского (Станіславівського)
для українців, Кир Михаїла Колтуна,
Єпископа Сокальського для українців,
і багатьох інших братів у єпископстві
та багатьох вірних, після вислухання думки
Конгрегації у справах святих,
нашою апостольською владою ми дозволяемо,
щоб відтепер і надалі всечесних Слуг Божих:
Миколая Чарнецького
і двадцять чотирьох співмучеників,
Теодора Ромжу,
Омеляна Ковча і Йосафату Гордашевську,
величати блаженними і щоб їхні празники
святкувалися кожного року
у місцях і згідно 3 чином, визначеними уставом,
а саме: Миколая Чарнецького
і двадцяти чотирьох співмучеників
двадцять сьомого червня;
Теодора Ромжи першого листопада;
Омеляна Ковча двадцять сьомого червня
і Йосафати Гордашевської двадцятого листопада.
В ім'я Отця і Сина і Святого духа.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus. Datum Leopoli, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Iunii, anno Domini MMI, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 9, pp. 558-560

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana