IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
SI HABERETIS FINEM*
VENERABILI DEI SERVO ALFONSO MARIAE FUSCO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — « Si haberetis fidem sicut granum sinapis . . . » (Lc 17, 6). Huic profecto Iesu monitioni Dei Servus Alfonsus Maria Fusco, qui Sorores Sancti Ioannis Baptistae condidit, suam totam vitam accommodavit. Primogenitus ex quinque fratribus, die XXIII mensis Martii anno MDCCCXXXIX Angri, Nucerinae Paganorum-Sarnensis dioecesis, ortus est. In dioecesano Seminario institutus est atque die XXIX mensis Maii anno MDCCCLXIII presbyteralem ordinationem recepit. Puer peculiarem sensum miserationemque in pauperes significavit.
Eius missionalis vocatio in peculiaribus alterius partis saeculi XIX condicionibus adolevit, cum Natio modo coniuncta difficili in statu versabatur, quandoquidem politicam, socialem oeconomicamque compositionem ipsa persequebatur. Dei Servus suae aetatis penitus inclusus in rebus, instantia et provocationes eiusdem percepit. Ut certis illius regionis necessitatibus occurreret, consilium iniit salubris progressus. Ut id assequeretur atque institutoriam actionem et culturalem firmaret, Congregationem condidit Sororum Baptistinarum Nazareni, quarum haec sunt proposita: evangelizatio, institutio et adulescentium promotio, pauperum potissimum indigentium ac periclitantium. Hoc destinatum habebat Alfonsus ut tot populi filios, scilicet pupillos, pauperes, spurios, egestate moralique abiectione liberaret atque futuram societatem meliorem efficeret. Evangelica ratione ac benignitate pauperes convenit iisque vitae speique indicia exhibuit. Mulierum dignitatem auxit quarum cultum promovit. Ministerium sacerdotale assidue studioseque locali in Ecclesia gessit, complura sustinens pastoralia opera. Penitus inter homines versabatur, eos ut intellegeret, diligeret atque ad Deum perduceret. Peculiari sollicitudine praedicationem, reconciliationis sacramentum necnon catechesim curavit. Iuvenis sacerdos paterna in domo primum litterarium ludum gratuito instituit; Oratorium condidit ipseque pauperes aegrotosque curavit, quos singulis hebdomadibus invisebat, suum eis praebens peculium. Duas suis sumptibus aedificandas curavit aediculas, ut fidem popularemque pietatem aleret. Fuit deputatus ecclesiasticus, canonicus et cantor Collegiatae sancti Ioannis Baptistae Angrensis, missionarius, Piae Consociationis Filiarum Mariae catholicorumque hominum moderator. Ubicumque aderat Dei Servus, ubi bonum compleri poterat. Caritate permotus asseverabat: « Velim ut mea quoque umbra bonum agere possit ». Necessitudinem habens cum sancto Ioanne Bosco, Angrensi in oppido « Sedem professionalem parvorum opificum » condidit, ut adulescentes iuvaret iique opus invenirent. Alfonsus sivit se inflammato Dei hominumque amore dirigi. Eius pietatem aluerunt sacra Eucharistia, Perdolentis Virginis pietas ac Providentia. Contemplationem et educatricem operam coniunxit. Humilitas fundamentum fuit suae spiritalis vitae. Dicere solebat: « Institutum haud meum est opus, sed Dei; Ipse id voluit, Ipse id mandavit, ego Eius sum operarius ». XXXII per annos Congregationem sapienter est moderatus, quam diffundendam in complures urbes curavit. Die VI mensis Februarii anno MCMX Alfonsus obdormivit in Domino, spectabilem relinquens sanctitatis famam. Die XXVII mensis Iulii anno MCMXXIX, dioecesana Curia Nucerina Paganorum beatificationis canonizationisque causam incohavit, Processum informativum celebrando. Annis MCMLII-MCMLIV Processus Apostolicus subsecutus est. Die I mensis Iulii anno MM Nobis coram Decretum de mira quadam sanatione, Servi Dei intercessioni adscripta, prodiit. Statuimus igitur ut beatificationis ritus die VII mensis Octobris anno MMI celebraretur.
Hodie igitur inter sacra hanc ediximus formulam:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Narsetis Petri XIX, Patriarchae Ciliciae Armenorum, Huberti Luthe, Episcopi Essendiensis, Ioachimi Illiano, Episcopi Nucerini Paganorum-Sarnensis, Ioannis Claudii Cardinalis Turcotte, Archiepiscopi Marianopolitani, Silvii Caesaris Bonicelli, Episcopi Parmensis, et Renardi Lettmann, Episcopi Monasteriensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Ignatius Maloyan, Nicolaus Gross, Alfonsus Maria Fusco, Thomas Maria Fusco, Aemilia Tavernier Gamelin, Eugenia Picco et Maria Euthymia Üffing Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Ignatii Maloyan sabbato proximo diei undecimae Iunii, Nicolai Gross die vicesima tertia Ianuarii, Alfonsi Mariae Fusco die septima Februarii, Thomae Mariae Fusco die vicesima quarta Februarii, Aemiliae Tavernier Gamelin die vicesima tertia Septembris, Eugeniae Picco die septima Septembris et Mariae Euthymiae Üffing die nona Septembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die VII mensis Octobris anno Domini MMI, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 9, pp. 565-567
© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana