IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
PROMITTO ME COTIDIE*
VENERABILI SERVO DEI ALOISIO TEZZA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — « Promitto me cotidie in perfectione studiose progressurum, meque omni tempore et totis viribus animarum bono dicaturum ». His verbis continetur propositum quod vitam illuminavit et navitatem Venerabilis Servi Dei Aloisii Tezza, qui animo fide caritateque pleno vestigia secutus est Iesu, boni Samaritani hominum, sublimia attingens cacumina sanctitatis.
Ipse Coneliani natus est die I mensis Novembris anno MDCCCXLI e familia copiis affluente. Post obitum patris, qui medicus fuerat conducticius, mater adhibuit curam de eius institutione, atque anno MDCCCLVI filium quindecim annos natum comitata est in urbem Veronam ad noviciatum Clericorum Regularium Ministrantium Infirmis, duobus post diebus ipsamet ingressa est Monasterium Visitationis Patavii, ubi sanetitatis fama circumdata obiit anno MDCCCLXXX. Sub moderamine eximii magistri vitae spiritualis patris Aloisii Artini, anno MDCCCLVIII Servus Dei religiosam emisit professionem proposito facto: « Sanctus ero ». Sacerdotio auctus est die XXI mensis Maii anno MDCCCLXIV. « Scientia et virtute eminentissimus », propter mansuetudinem, quae leve ei reddebat onus disciplinae, munus assumpsit institutionis postulantium, deinde tironum Seminarii Veronae, et ab anno MDCCCLXIX noviciorum Romae.
In Gallia XVIII annos vitam degens, indefatigabili zelo aedificavit et aperuit ibi noviciatum aliasque domus religiosas. Plurima quoque instituit opera assistentiae ad plenam seniorum et aegrotantium curam. Anno MDCCCLXXXV erecta est Provincia eius Ordinis in Gallia ipseque nominatus est moderator provincialis. In Capitulo Generali anno MDCCCLXXXIX electus est Vicarius et Procurator generalis sui Ordinis quapropter Romam translatus est. Praehabita licentia Consultationis generalis et post provida colloquia cum beata Iosephina Vannini, quae tunc futura tempora sua conquirebat, die II mensis Februarii anno MDCCCXCII cum ipsa beata condidit Congregationem Filiarum Sancti Camilli. Novo Instituto indidit animum infirmis serviendi, sorores ad teneram et promptam caritatem exhortans. Dicere consueverat: « Priores agite partes in caritate, tollite omnem curam, tenerrimam vero in pauperes aegrotos ». Omnia prospere eveniebant, cum quasdam ob detractiones necesse fuit ut Servus Dei relinqueret moderamen ab ipso conditae Congregationis et Galliam repeteret. Anno MCM missus est Limam in Peruvia veluti Visitator communitatis Camillianae quae reformatione indigebat. Ibi mansit usque ad mortem, laetus de sancta Dei voluntate exsequenda, fructuosam explendo pastoralem navitatem. Patienter et suaviter operatus est reformationem communitatis Camillianae, promovit ministerium auxilii in aegrotos et morientes sive in domibus privatis, sive in valetudinariis et hospitiis urbanis: indefatigatum se praebuit in sacramento reconciliationis administrando, probatissimus habebatur moderator spiritus in Seminario dioecesis, in monasteriis et collegiis, magni aestimabatur a Nuntiis Apostolicis, sacerdotibus plurimisque laicis. Navitas eius humilis, prudens ac patiens, humanitate christianaque caritate ornata, instruit eum « bonum Samaritanum Peruviae et apostolum Limae », sicut plerumque appellabatur. Continuo operatus est pro Dei gloria arte coniunctus cum Domino, quem assidua precatione est contemplatus quemque sub Eucharistico mysterio adoravit. Vitam communem omnimodo fovit. Dona coluit Spiritus, bonitatem scilicet, suavitatem, amabilitatem erga omnes, etiam erga eos qui eum vexabant, humilitatem, patientiam, spiritum oblationis, magnanimitatem erga egentes et patientes. Obiit die XXVI mensis Septembris anno MCMXXIII, octoginta duo annos natus. Tunc populus exaltavit sanctitatem eius dicens: « Limae sanctus mortuus est ». Volventibus annis huiusmodi fama crevit, quam ob rem incohata est Causa beatificationis et canonizationis. Die XXIV mensis Aprilis anno MMI Nos Ipsi declaravimus Servum Dei virtutes theologales, cardinales iisque adnexas in gradu heroico exercuisse. Die VII mensis Iulii eodem anno coram Nobis promulgatum est Decretum super miraculo intereessioni Patris Aloisii Tezza tributo. Deinde statuimus ut beatificationis ritus die IV mensis Novembris, eodem anno, Romae peragererur.
Hodie igitur in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:
« Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Hirka, Episcopi PreÅ¡oviensis, Petri Iacobi Nonis, Episcopi Vicentini, Georgii Ferreira da Costa Ortiga, Archiepiscopi Bracarensis, Ioannis Aloisii Cardinalis Cipriani Thorne, Archiepiscopi Limani, Michaëlis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, et Ioannis Mariae Uriarte Goricelaya, Episcopi Sancti Sebastiani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Paulus Petrus Gojdič, Methodius Dominicus Trčka, Ioannes Antonius Farina, Bartholomaeus Fernandes dos Mártires, Aloisius Tezza, Paulus Manna, Caietana Sterni et Maria Pilar Izquierdo Albero Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Pauli Petri Gojdič die decima septima Iulii, Methodii Dominici Trčka die vicesima quinta Augusti, Ioannis Antonii Farina die decima quarta Ianuarii, Bartholomaei Fernandes dos Mártires die decima octava Iulii, Aloisii Tezza die vicesima sexta Septembris, Pauli Manna die decima sexta Ianuarii, Caietanae Sterni die vicesima sexta Novembris et Mariae Pilar Izquierdo Albero die vicesima septima Iulii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
Sueta demum oratione habita de vita, virtutibus ac operibus Beatorum, quos modo publice diximus, eos venerati sumus summaque Ipsi cum religione primi invocavimus.
Quae autem decrevimus, volumus nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non officientibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Novembris, anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 5, pp. 324-326
© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana