Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI ENIM DILIGIT*

VENERABILI DEI SERVAE CAIETANAE STERNI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Qui enim diligit proximum, legem implevit (Rom 13, 8).

Venerabilis Dei Serva Caietana Sterni cum intellegeret se a Domino vocari, ut sese studiose traderet ad proximo indigenti inserviendum, claram evangelicae caritatis dedit testificationem, vitam ad amoris salutisque Patris consilium implendum dependens suam. Orta est ipsa die XXVI mensis Iunii anno MDCCCXXVII Cassolae dioecesis Patavinae ac provinciae Vicentinae. Puella, parentum ducta exemplo, suam fidem per Sacramenta, assidue studioseque frequentata, aluit. Nondum attigerat XVI annum, cum Liberali Croce nupsit viduo scilicet et trium liberorum patri, qui tantum post octo coniugii menses vita concessit, quique eandem praegnantem reliquit, cuius filius paulo post ortum interiit. Dei Serva igitur materno amore demortui mariti liberos curavit. Quidam ex cognatis probrosa criminatione usus est in eam, sed ipsa nullum occultum odium in eum gessit, cui liberaliter ignovit atque domum reconciliavit. Vitae religiosae firmato proposito, veluti postulans Canossianarum Sororum claustrum Bassanense ingressa est. Sed paulo post, mortua matre, domus fuit ei repetenda, ut iuniores fratres iuvaret. Hoc ipsum firmiter toleravit atque impensius oravit, ut divina de se consilia cognosceret. Sui ideo spiritalis moderatoris tenens sententiam circiter xxvu annos nata, veluti custos Hospitium mendicitatis est ingressa, ibi usque ad mortem mansura. Summa caritate desertos languentesque coluit eosque amabiliter tractavit, cum videret in pauperibus Domini vultum. Deo placere cupiens, quem indiviso fidelique corde dilexit, se in manibus posuit Providentiae atque in Christo necessarium fulcimentum invenit, ut studiose suum amoris ministerium explicaret, eaque coram innumeris vitae difficultatibus ne animum desponderet.

Anno MDCCCLXV Sororum Divinae Voluntatis condidit Institutum, ut indigentes iuvaret. Vicentinus Episcopus Antonius Farina anno MDCCCLXXV primas novae Congregationis normas comprobavit. Dei Serva vitae consecratae suarum Sororum exstitit exemplar, quibus usque virtutum documenta exhibuit, cum Domino colendo eiusque Regno aedificando eas antecederet.

Institutum a se conditum prudenter moderata est atque iustitiam in Deum proximumque exercuit Complura suscepit sacrificia ac castigationes itemque de suis commodis multa voluntarie detraxit. Terrestribus bonis posthabitis, religiose evangelicam paupertatem servavit. Ad Divini Magistri exemplum, voluntati Patris Superiorumque sese permisit. Praestabiliter castitatem in variis vitae rationibus servavit, primum scilicet mulier coniugata, post vidua, demum consecrata femina. Meritis virtutibusque dives, pie die xxvl mensis Novembris anno MDCCCLXXXIX in Domino obdormivit.

Eius latam propter sanctitatis famam anno MCMLX Processus informativus incohatus est, qui anno MCMLXIV ad finem est adductus. His in iure statutis perfectis rebus, Nobis coram de virtutibus heroum in modum exercitis die XXII mensis Ianuarii anno MCMXCI prodiit Decretum ac die XXIV mensis Aprilis anno MMI de miraculo Decretum est comprobatum. Statuimus igitur ut beatificationis ritus Romae die IV subsequentis mensis Novembris celebraretur.

Hodie igitur in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: « Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Hirka, Episcopi PreÅ¡oviensis, Petri Iacobi Nonis, Episcopi Vicentini, Georgii Ferreira da Costa Ortiga, Archiepiscopi Bracarensis, Ioannis Aloisii Cardinalis Cipriani Thorne, Archiepiscopi Limani, Michaëlis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, et Ioannis Mariae Uriarte Goiricelaya, Episcopi Sancti Sebastiani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Paulus Petrus Gojdič, Methodius Dominicus Trčka, Ioannes Antonius Farina, Bartholomaeus Fernandes dos Mártires, Aloisius Tezza, Paulus Manna, Caietana Sterni et Maria Pilar Izquierdo Albero Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Pauli Petri Gojdič die decima septima Iulii, Methodii Dominici Trčka die vicesima quinta Augusti, Ioannis Antonii Farina die decima quarta Ianuarii, Bartholomaei Fernandes dos Mártires die decima octava Iulii, Aloisii Tezza die vicesima sexta Septembris, Pauli Manna die decima sexta Ianuarii, Caietanae Sterni die vicesima sexta Novembris et Mariae Pilar Izquierdo Albero die vicesima septima Iulii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Placet omnino caritatem ac liberalitatem insignis huius mulieris extollere, quae sua opera luculenter in familiam atque in pauperes humiliorisque ordinis homines contulit, ob oculos Evangelii usque habitis praeceptis. Exoptamus igitur ut huius caelitis testificationibus incitati homines qui nunc sunt idem patrare contendant quod omnibus rebus est usque anteferendum.

Sueta demum oratione habita de vita, virtutibus ac operibus Beatorum, quos modo publice diximus, eos venerati sumus summaque Ipsi cum religione primi invocavimus.

Omnia vero et singula quae Nos hodie magna cum sollemnitate hisce Apostolicis Litteris Nostris ediximus ac decrevimus, firma in praesens manere cupimus et omne in posterum tempus validum vigorem habere volumus, quibuslibet contrariis causis rebusque haudquaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Novembris, anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 10, pp. 610-612

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana