Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

BONUM MIHI*

VENERABILI DEI SERVO IOANNI ADALBERTO BALICKI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Bonum mihi quia humiliatus sum, ut discam iustificationes tuas» (Ps 119, 71).

His verbis Venerabilis Dei Servus Ioannes Adalbertus Balicki suam sacerdotalis vitae rationem exprimebat nec non erga Dei voluntatem oboedientiam. Haec Psalmi sententia singularis eius precatio facta est eumque totam per vitam duxit. His verbis cotidianas initiabat meditationes, sibi continue repetens oportere semper humilem esse, sui ipsius oblivisci atque Dei quaerere voluntatem. Ioannes Balicki,

qui eximia excelluit humilitate, die XXV mensis Ianuarii anno MDCCCLXIX in loco Staromieście, hodie intra Resoviae fines, est ortus. Sequenti die, in ritu Baptismatis, duplex accepit nomen, Ioannem Adalbertum. Apud familiam vere christianam infantiam iuventutemque transegit, exemplum diligenter accipiens tum a honestis devotisque parentibus tum a praeclaris magistris et educatoribus Resoviae. Mense Septembri anno MDCCCLXXXVIII Seminarium Premisliense est ingressus ut, sub optimis sacerdotibus, professoribus et spiritalis vitae moderatoribus, ad Sacerdotium quattuor per annos diligenter se praepararet. Presbyteratus ordine die XX mensis Iulii anno MDCCCXCII exornatus, statim pastorale incohavit ministerium in paroecia v.d. «Polna» optimum se demonstrans praedicatorem, diligentem confessarium et orationi deditum. Quattuor deinde annos Romae apud Pontificiam Studiorum Universitatem Gregorianam studiose disciplinam theologicam inquisivit diligenterque in spiritali progressus est vita. In Poloniam anno MDCCCXCVII reversus, munia quaedam pastoralia obivit atque officium theologiae dogmaticae praeceptoris in Seminario dioecesano Premisliensi. Exercendis in muneribus praefecti, vices gerentis rectoris nec non rectoris Seminarii peculiarem ostendit humilitatem, continuam Dei voluntatis inquisitionem spiritalemque altitudinem. Annis MCMXXXIV-MCMXXXIX navitati pastorali se dedito administrationi praesertim Paenitentiae sacramenti et spirituum moderamini. Singulari eminuit dono animos humanos perscrutandi, difficultates paenitentium intellegendi atque iusta consilia illis praebendi. Permovebatur magna Dei et proximi caritate quam diligenter Eucharistica pietate nec non continua alebat oratione. Sobrius in loquendo, attente et libenti animo aliorum verba exaudiebat. Mense Februario anno MCMXLVIII grave peripneumonia et tuberculosi est correptus. In valetudinarium receptus, die XV mensis Martii anno MCMXLVIII pie in Domino obdormivit. Sanctimoniae fama crescente post eius obitum, anno MCMLIX Processus beatificationis et canonizationis ab Episcopo Premisliensi est incohatus et anno MCMLXIII conclusus. Omnibus de iure diligenter expletis, Nos die V mensis Decembris anno MCMXCIV declaravimus hunc Venerabilem Dei Servum virtutes theologales et cardinales iisque adnexas heroum in modum exercuissc. Nobis adstantibus, die V mensis Iulii anno MMII decretum super miraculo prodiit quod eiusdem Venerabilis Dei Servi intercessioni est adsignatum. Statuimus igitur ut beatificationis ritus, occasione data itineris Nostri pastoralis, die XVIII mensis Augusti anno MMII Cracoviae perageretur.

Hodie igitur inter Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:

Spełniając życzenie naszych braci Józefa Kardynala Glempa, Arcybiskupa Metropolity Warszawskiego, Józefa Michalika, Arcybiskupa Metropolity Przemyskiego, Franciszka Kardynala Macharskiego, Arcybiskupa Metropolity Krakowskiego i Stanislawa Gądeckiego, Arcybiskupa Metropolity Pozańskiego jak również wielu innych braci w biskupstwie oraz licznych wiernych, za radą Kongregacji Spraw Kanonizacyjnych, naszą Władzą Apostolską zezwalamy, aby odtąd Czcigodnym Sługom Bożym: Zygmuntowi Szczęsnemu Felińskiemu, Janowi Balickiemu, Janowi Beyzymowi oraz Sancji Szymkowiak przysługiwal tytuł błogosławionych, i aby ich święta obchodzono w miejscach i w sposób określony przez Prawo. Dla Zygmunta Szczęsnego Felińskiego będzie to corocznie 17 września, dla Jana Balickiego 24 października, dla Jana Beyzyma 12 października , a dla Sancji Szymkowiak 18 sierpnia.

W imię Ojca i Syna, i Ducha Świętego.

Clarus ille sacerdos perdiligentem ostendit spiritalem progressum, Christi eiusque Ecclesiae dilectionem atque Redemptorem hominum in angustiis etiam variisque in difficultatibus fideliter est secutus. A quo ad altiorem in cotidiana vita imitationem Salvatoris incitamur adque sanctitatem et proprii status perfectionem prosequendam invitamur.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Cracoviae, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Augusti, anno MMII, Pontificatus Nostri quarto et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status 


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 2, pp. 90-92

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana