IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
OMNIA OMNIBUS*
VENERABILI DEI SERVO ANDREAE HYACINTHO LONGHIN
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Аd perpetuam rei memoriam. — « Omnia omnibus mе efficere ut Iesu Christo omnes lucri faciam: ессе hoc agere studeo, hoc теит propositum est ».
Нос сum consilio Venerabilis Servus Dei Andreas Hyacinthus Longhin ecclesiali communitati Tarvisinae se exhibuit. Ipse enim simili ardore atque Apostolus Paulus, qui omnium se fecit servum ut aliquem quovis modo servaret (cfr 1 Cor 9,22), sine intermissione nisus est аd Christum animas perducere; veritatis fuit praeco et vindex adversus omnem doctrinae errorem; sacerdotibus patrem se praestitit studiosumque pastorem universis fidelibus pastorali curae suae commendatis, quibus semper proximus adstitit praesertim difficultatum temporibus. Ніс Ecclesiae filius dіе XXII Novembris anno MDCCCLXIII apud Fiumicello di Campodarsego, provinciae ac dioecesis Patavinae, ortus est ex domo et familia rustica valdeque religiosa. Parentes iuvenis ille in camporum operibus adiuvabat ac simul impense operam studiis navabat ut solidam in cultu humano ac religione eruditionem adipisceretur. Iam a puero Sacramenta assidue percipiebat. Cum eius ad vitam sacerdotalem ac religiosam maturuisset vocatio, annos circiter XVI natus novitiatum introiit Fratrum Minorum Capuccinorum apud Bassano del Grappa, nomenque Andream in Ordine sumpsit. Iam hoc tempore moribus suis in exemplum praestabat, praesertim humilitate ac studio omnibus in iis rebus quae cultum respiciebant Domino reddendum. Die XXVIII mensis Augusti anno MDCCCLXXX temporaria nuncupavit vota tribusque post annis sollemnia. Studiis fructuose peractis, sacerdos est die XIX mensis Iunii anno MDCCCLXXXVI initiatus. Deinde plures annos munere est spiritalis moderatoris ac iuvenum Capuccinorum rnagistri perfunctus, cum sapiens emineret dux et certus. Anno MCMII provincialis minister est destinatus. Episcopum eum Tarvisinum fieri voluit die XIII mensis Aprilis anno MCMIV sanctus Pius X quem ipse intime cognovit. Romae paucis transactis diebus episcopatu est auctus. Suum persequens ministerium effulgebat ob efficacitatem ardoremque praedicandi. Singulari sollicitudine catechesim curabat tum iuvenum tum etiam seniorum. Dioecesanum Seminarium redintegravit atque cleri spiritalia exercitia fovit secundum institutionis formam a se ipso quotannis excogitatam. Pastoralem sacerdotum actuositatem definitis monitionibus dirigebat quarum exsecutionem tempore visitationum pastoralium comprobabat. Magni industriam laicatus catholici aestimabat quos valde incitabat ut socialem Ecclesiae doctrinam ad effectum deducerent. Flagrante bello MCMXV-MCMXVIII paterno animo pauperibus opitulabatur et profugis. Maximo etiam instante periculo recusabat ne suam desereret dioecesim ut maxime indigentibus auxilio esse posset ac solacio idemque ut facerent sacerdotes hortabatur. Profligato denique bello opus provexit restitutionis morum ac rerum et omnes monuit societatem ut exstruerent super solida Evangelici nuntii fundamenta, non super opinationes mendaces. Institutorum catholicorum operam incitabat nec non confraternitatum piarumque consociationum. Aliquamdiu dioecesis Patavinae etiam Apostolicus fuit Administrator ac deinde pariter archidioecesis Utinensis Apostolicus Administrator et Visitator. Firmae vir fidei per sacram Liturgiam eandem illam aluit virtutem sicut etiam per precationem perpetuam, pietatem erga Sanctissimum Sacramentum ac Virginem Mariam, tandem per lectionem Verbi Dei ac ponderationem. Oculos semper defigebat bonis in caelestibus suosque fideles adhortabatur ne « bona animae neglegerent ». Homines dolore conflietatos sustentabat dum frduciam de Domini tutela instillabat. Valetudinaria crebro invisebat et orphanotrophia tum etiam carceres ut lucis Christi consolationem adflictis praeberet. Tarvisinam prudenter gubernavit dioecesim et, priusquam graviora caperet consilia, humili animo adiumentum petebat aliorum illuminatorum et idoneorum. Quotquot ad eum consilium petituri decurrebant numquam non opportuna excipiebant monita. Iudicia prolaturus non se sinebat peculiaribus amicitiis aut favore erga quemquam permoveri. Superioribus ecclesiasticis docilem semper se praebuit atque etiam observantem auctoritatum civilium. Vehementer numquam dubitavit reclamare quotiens Ecclesiae aut fidelium violabantur iura. Fortitudinem demonstrabat cum resisteret impulsionibus contra clerum et etiam massonicis quae eo tempore percrebrescebant. Velut germanus frater Franeiscalis sobriam transegit vitam asperisque sese subiecit paenitentiis paupertatem ac simplicitatem factitans. Propriam cohibuit indolem quae suapte natura vehementior erat. Fatigationibus pro Christi Regno susceptis ipse iam absumptus autumno anni MCMXXXV subiit arteriosclerosim progredientem nonnullisque post mensibus etiam lateris dexteri paralysim. Cum decumberet, licet suam deprimentem animadvertere condicionem numquam lamentum sustulit et valde eos permovit qui ei adsistebant. Inter Domini brachia die XXVI Iunii anno MCMXXXVI pientissime obdormivit. Propter diffusam sanctitatis famam anno MCMLXIV Processus Informativus incohatus est et anno MCMLXVII terminatus. Omnibus rite completis, quae ius hac de re statuit, coram Nobis prodiit Decretum super virtutibus heroum in modum exercitis die XXI Decembris MCMXCVIII anno ac deinde Decretum super miraculo die XXIII Aprilis anno mmnt est approbatum. Constituimus igitur ut beatificationis ritus Romae die XX subsequentis mensis Octobris perageretur.
Hodie igitur inter Missarum sollemnia in area Sancti Petri hanc protulimus formulam:
« Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Baptistae Odama, Archiepiscopi Guluensis, Pauli Magnani, Episcopi Tarvisini, Severini Cardinalis Poletto, Archiepiscopi Taurinensis, Iacobi Barabino, Episcopi Ventimiliensis-Sancti Romuli, et Antonii Mattiazzo, Archiepiscopi-Episcopi Patavini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanetorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei David Okelo et Gildo Irwa, Andreas Hyacinthus Longhin, Marcus Antonius Durando, Maria a Passione Helena Maria de Chappotin de Neuville et Liduina Meneguzzi Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Davidis Okelo et Gildonis Irwa die vicesima Octobris, Andreae Hyacinthi Longhin die vicesima sexta Iunii, Marci Antonii Durando die decima Decembris, Mariae a Passione Helenae Mariae de Chappotin de Neuville die decima quinta Novembris et Liduinae Meneguzzi die secunda Decembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
Praeterea, quem ad modum numquam non Nobis accidit, etiam nunc, praeclara offertur optandi precandique occasio ut huius Beati Caelitis agnitus ab Ecclesia honor plurimum quidem conferat non modo ad christifidelium augendam pietatem verum etiam eorum ad roborandam fidem, cum viderint quantum hodie quoque sanctitas valeat eiusque proficiat in terris testificatio.
Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Octobris, anno Domini MMII, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 12, pp. 823-826
© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana