IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
QUO EXPEDITIUS*
NUNTIATURA APOSTOLICA BENINI AC TOGI CONDITUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Quo expeditius efficiantur publicae necessitudinis rationes quae iam diu intercedunt feliciter inter hanc Apostolicam Sedem et Beninensem ac Toganam Civitates simulque promptius consulatur evangelizationis operi atque spirituali saluti Christifidelium illic degentium, Nobis peropportunum videtur memoratis pro Nationibus Apostolicam Nuntiaturam condere, seiungendo eas a competentia Nuntiaturae Apostolicae in Gana. Summa igitur Nostra potestate harumque Litterarum virtute Nuntiaturam Apostolicam Benini ac Togi constituimus, factis cunctis iuribus, privilegiis, honoribus, praerogativis et indultis, quae huiusmodi Legationum, praesertim earum sub iurisdictione Congregationis pro Gentium Evangelizatione positarum, propria sunt, mandantes ut ipsius sedes in urbe Cotonuensi, in Benino, ponatur. Has denique Litteras, in forma Brevis maioris expeditas, iugiter ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Octobris anno MCMII, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 1, pp. 39-40
© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana