IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
VITAE SENSUS*
VENERABILI DEI SERVAE MARIAE IESU CRUCIFIXI
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS
Ad perpetuam rei memoriam. - « Vitae sensus in Dei amore comprehendendo reperitur in Eo laudando, huic amori respondendo ».
Sententia haec Matris Mariae Iesu crucifixi, saeculari nomine Mariae Petković vocatae, eius fuit vitae propositum. Etenim puella Christi amore imbuta, sese totam ei usque addixit seseque spiritalis materialisque pro indigentibus misericordiae operibus devovit, sic Ecclesiae societatisque multum conferens commoditati. Venerabilis Dei Serva die X mensis Decembris anno MDCCCXCII in pago Blato, in insula Korčula, dioecesis Ragusinae orta est. Domi in Dei viis ambulare et in paroecia fidem caritatemque per apostolatum testificari didicit. Quattuordecim annos nata, cum animadverteret se velle totam Christi esse, Ei privato perpetuae castitatis voto «se despondit». Ex Eucharistia et precatione vim hauriebat studiose in Filiarum Mariae, Boni Pastoris, christianarum Matrum consociationibus proximo inserviendi necnon in populari Culina. Peculiarem curam senibus adhibuit, quibus sollicito cum amore assidere solebat, aeque ac pauperibus, pupillis desertisque pueris. Anno MCMIX eius vita de integro est mutata. Eius namque Episcopus spiritalisque moderator, excellentissimus Iosephus Marčelić, eam rogavit ut ne Blato decederet ac indigentibus operam daret. Hac in postulatione Dei Serva Domini voluntatem agnovit, quam comiter prompteque est secuta. Una aliquibus cum sociis Domum sustinere coepit operasque, quas Ancillae Caritatis ad illud usque tempus praestabant quae pagum relicturae erant. Sic die XXV mensis Martii illius anni Maria officium obire coepit hortum Infantiae et Culinam popularem curandi. Illud initium fuit Congregationis Filiarum a Misericordia Tertii Ordinis Regularis Sancti Francisci, cuius fuit per caritatis opera divini amoris cognitionem propagare. Institutum, quod die IV mensis Octobris anno MCMXX officiose conditum est, ab ipsa conditrice quadraginta per annos rectum est. In omnibus rebus Dei gloriam animarumque salutem quaesivit; ei cordi fuit Sororum institutio necnon humanus christianusque iuvenum, puerorum, pauperum et infirmorum progressus. Anno MCMXXXVI Ordini Fratrum Minorum Congregatio aggregata est. Anno MCMXXXVI nonnullas sorores in Americam Latinam missiones agentes misit, quo ipsa anno MCMXL se contulit, usque manens ad annum MCMLII. Europa repetita, Romae generale Congregationis moderamen posuit. Anno MCMLIV stabili hemiparesi icta est. Anno MCMLVI eius Institutum, sodalibus operibusque locupletatum, ab Apostolica Sede est comprobatum. Antistitae generalis relicto valetudinis causa officio, egit postremos annos in humilitate ac precatione, id adimplens quod filiabus suis spiritalibus tradiderat, quibus dicere solebat: « Cum minimae estis humillimaeque, tum carissimae Iesu estis ». Matris corde verbo exemploque suarum virtutum sodales sustinere perrexit, quas a Iesu docta, studiose, perseveranter laetanterque colere didicerat. Fide, spe et caritate sustentata cum Deo ambulavit, eius verbo credidit, eius voluntati est obsecuta, ex gratiae fontibus vim hausit et Christi Regno aedificando operam dedit. Laetitiae animas ad Deum perducendi amorem in Eucharistiam, Virginem Mariam, Ecclesiam orationemque coniunxit. Difficultates non defuerunt, sed omnia Domino obtulit. Etenim dixerat: « Germanus amor in sacrificio, dolore cruceque demonstratur ». Cum ardenter Iesu gloriosum vultum vellet contemplari, die IX mensis Iulii anno MCMLXVI diem obiit suum.
Sanctitatis propter famam, iam in vita vigentem, Romae Vicariatus beatificationis canonizationisque Causam incohavit. Nobis coram die V mensis Iulii anno MMIII decretum de virtutibus heroum in modum exercitis prodiit atque die XX mensis Decembris eiusdem anni decretum super miraculo evulgatum est, eiusdem Dei Servae intercessioni adscripto. Statuimus igitur ut beatificationis ritus Ragusii perageretur, Nostri pastoralis itineris in Croatia tempore.
Hodie igitur inter sacra hanc enuntiavimus formulam:
Mi, udovoljavajući zĕlji Našega brata dubrovačkoga biskupa Želimira Puljića te brojne druge bráce u biskupstvu i mnogih vjernika, pošto smo razmotrili mišljenje Zbora za proglašenje svetih, Našom apostolskom vlašću dopuštamo da se službenica Božja Marija Propetoga Isusa Petković od sada naziva blaženom i da se svake godine na dan njezina rodenja za nebo, devetoga srpnja, može slaviti njezin spomen na mjestima i na način kako je to odredeno kanonskim propisima. U ime Oca i Sina i Duha Svetoga.
Praeclara haec mulier insignes dedit religiosae pietatis fideique testificationes, quae totam suam vitam Deo omnino addixit atque pro Christi Ecclesiaeque amore suam exegit aetatem. Exoptamus igitur ut salutifera eius exempla magno sint hominibus qui nunc sunt emolumento, quo ipsi spiritales fructus uberius consequantur.
Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Ragusii, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Iunii, anno MMIII, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 2, pp. 132-134
© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana