IOANNES PAULUS PP. II
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
BEATUS NIMATULLACIUS AL HARDINI*
QUIBUS BEATO NIMATULLACIO AL HARDINI
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR
«Faciem tuam, Domine, requiram» (Ps 27, 8).
In Domini vultu contemplando usque beatus Nimatullacius Al Hardini (saeculari nomine Youssef Kassab appellatus) versatus est. Etenim fide illuminatus, omnia reliquit ut Christum sequeretur atque per assiduam precationem, severam paenitentiam, consummatam consiliorum evangelicorum observantiam caritatisque opera magis ac magis divina mysteria et Redemptoris vultum contemplatione attigit, donec Eius sanctitatis fieret veluti repercussus.
Maronitae Ecclesiae hic filius anno MDCCCVIII in montano vico Hardin, districtus Batroun, apud Septentrionalem Libanum, a pia familia natus est, in qua nonnulli exstiterunt qui se vitae consecratae addixerunt. Primum in coenobio Sancti Antonii in oppido Houb litteras didicit, cum eodem tempore agros coleret.
Vita monachorum illectus, anno MDCCCXXVIII Ordinem Libanensem Maronitarum ingressus est atque in monasterio Qozhaya probationen incohavit, in mentis vocisque orationem fervide incumbens itemque in meditationem, Sanctissimi Sacramenti adorationem et in officia gerenda, sibi commissa.
Die XIV mensis Novembris anno MDCCCXXX vota religiosa nuncupavit. Ad coenobium posthac missus est Sanctorum Cypriani et Christinae in oppidum Kfifan, ut philosophicam et theologicam institutionem compleret. Suum propter ascetismum ac studiorum fervorem aegrotavit ideoque superior ab agrorum opera eum liberavit eumque ad vestimenta custodienda et suenda destinavit. Libros quoque et manuscripta glutinare solebat, cura libris liturgicis peculiari adhibita. Anno MDCCCXXXIII presbyterali ordine auctus est.
Usque ad annum MDCCCXLV in oppido Kfifan commoratus est, ubi prima litterarum rudimenta iuvenibus tradidit, Scholasticatum est moderatus ac theologiam moralem docuit. Suos inter alumnos Sanctus Charbel Makhlouf numeratur, anno MCMLXXVII in Sanctorum catalogum relatus. Anno MDCCCXLV ab Apostolica Sede Assistens Superioris Generalis nominatus est, quod officium in triennium productum idque anno MDCCCL et MDCCCLVI iteratum. Domum tunc Curiae generalis Beatae Virginis de Tamich habitavit at haud petere destitit Kfifan ut doceret librosque glutinaret. Civilibus bellis Libanum anno MDCCCXL et MDCCCXLV prementibus, a fratre eremita invitatus est ut solitudinem peteret: ipse autem recusavit, cum in vita communi se sanctificare vellet. Complures fratres, eius mirantes actuositatem, prudentiam ac silentii dilectionem, eum Generalem Moderatorem eligere voluerunt, sed beatus renuit, cum se haud eo officio dignum putaret.
Perseveranter Domini, Ecclesiae et sui Ordinis leges servavit. Divinae gratiae fidelis, omnia ad Dei voluntatem fecit atque studiose suam monasticam consecrationem observavit, spectabilem in modum omnes christianas sacerdotalesque virtutes exercens.
Omni tempore fidem est testatus, quam precatione, divini verbi meditatione, sacrae Eucharistiae celebratione, Sanctissimi Sacramenti visitatione coluit. Eius dies ita dispertiebantur: mane ad Divinam Liturgiam Crucis Sacrificii animum parabat atque postmeridiem de eucharistico dono gratias agebat. Perquam pius adversus Virginem Mariam, quam saepenumero, praesertim sub Immaculatae Conceptionis vocabulo, Rosarii precatione invocare solebat. Fideles ut Deiparam venerarentur cohortabatur, nonnulla sodalicia condens, atque quasdam aras in eiusdem honorem constituit. Dominum omnibus viribus adamavit atque pro Eius gloria animarumque salute est operatus. Sic dictitabat: « Peritissimus qui suam potest salvare animam ». A vanitatibus illecebrisque mundi sese subtraxit, cum solummodo aeternam beatitudinem assequendam curaret. Magna cum caritate cum sodalibus alumnisque egit atque indigentiores pueros gratuito docuit.
Prudens fuit et rectus itemque sapientiam, dignoscendi facultatem et aequitatem in consiliis capiendis et munibus gerendis demonstravit, Incommoditates et aerumnas superavit, sobrie modiceque vixit, paenitentiis ieiuniisque sensus coercens. In consiliis evangelicis servandis eminuit. Superioribus oboedivit at haud servilem in modum. Integram servavit paupertatem atque spectabiliter castitatem.
Autumni tempore anni MDCCCLVIII, cum apud claustrum Kfifan doceret ob hiemale frigus peripneumonia affectus est. Novissimam infirmitatem patienter toleravit atque de hoc mundo die XIV mensis Decembris anno MDCCCLVIII demigravit, Deiparam invocans, quam plenae Christo fidelitatis habuerat exemplar, cui omnem suam vitam accommodaverat.
Eius propter latam sanctitatis famam anno MCMXXVI Informativus Processus apud Patriarchatum Antiochenum Maronitarum incohatus est. His perfectis iure statutis rebus, die X mensis Maii anno MCMXCVIII in Beatorum catalogum rettulimus. Die XX mensis Decembris anno MMIII coram Nobis decretum de miraculo prodiit. Suffragantibus Patribus Cardinalibus Episcopisque, in Consistorio die XIX mensis Februarii huius anni MMIV coadunatis, statuimus ut Canonizationis ritus Romae die XVI subsequentis mensis Maii perageretur.
Hodie igitur in foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus formulam:
Ad honorem sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Aloisium Orione, Hannibalem Mariam Di Francia, Iosephum Manyanet y Vives, Nimatullacium Kassab Al-Hardini, Paulam Elisabetham Cerioli et Ioannam Beretta Molla Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
Coram omnibus hominibus fulgens habetur exemplar praeclarus hic vir, unde catholica fides et industria usque inter gentes proferantur et quam plurimos homines attingant, quo cuncti supernis firmati praesidiis caelestibusque perfusi luminibus, salutifera Domini dona et Evangelii bona prolixius uberiusque adipiscantur.
Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die sexto decimo mensis Maii, anno Domini bis millesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 3, pp. 276-279
© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana